Quantum redactiones paginae "Apologia Socratis (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''''Apologia Socratis''''' ([[Graece]] Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] de damnatione morteque magistri sui [[Socrates|Socratis]] anno incerto<ref>Coniecturae diversae editae sunt : Delebecque inter 385 et 382 a.C.n., Ollier verisimilius circa 393/392 a.C.n., alii aliter. Verisimile non nimis diu post mortem Socratis hunc libellum compositum esse.</ref> conscriptum. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno [[399 a.C.n.]] habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem<ref>Quod Xenophon quidem appellat "μεγαληγορία".</ref> quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam. Ita enim a [[Daemon|daemone]] suo monebatur.
 
Duae res praecipue Xenophonti cordi fuisse videntur : primo ne memoria Socratis ab eis irrideatur qui dicebant, si vere Socrates a deis praeter ceteros amatus esset, praemonitum fuisse a daemonio suo de eventu iudicii, ita ut cavere posset ; item ab eis qui dicebant ridiculum esse persuadendi magistrum Socratem, qui ne iudicibus quidem et populo Atheniensi persuadere potuit ut eum virum bonum esse crederent atque absolverent. Quocirca maluit adfrimareadfirmare Socratem scientem et volentem mortem praetulisse, consentiente daemonio suo.
 
[[Plato]] quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide [[Apologia Socratis]].