Quantum redactiones paginae "Apologia Socratis (Xenophon)" differant

Summarium vacuum
m (Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q619580 sunt)
No edit summary
{{L1}}
'''''Apologia Socratis''''' ([[Graece]] Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] de damnatione morteque magistri sui [[Socrates|Socratis]] anno incerto<ref>Coniecturae diversae editae sunt : Delebecque inter 385 et 382 a.C.n., Ollier verisimilius circa 393/392 a.C.n., alii aliter. Verisimile non nimis diu post mortem Socratis hunc libellum compositum esse.</ref> conscriptum. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno [[399 a.C.n.]] habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem<ref>Quod Xenophon quidem appellat "μεγαληγορία".</ref> quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam. Ita enim a [[Daemon|daemone]] suo monebatur.
 
Duae res praecipue Xenophonti cordi fuisse videntur : primo ne memoria Socratis ab eis irrideatur qui dicebant, si vere Socrates a deis praeter ceteros amatus esset, praemonitum fuisse a daemonio suo de eventu iudicii, ita ut cavere posset ;
 
[[Plato]] quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide [[Apologia Socratis]].