Quantum redactiones paginae "Hiero (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Hiero''' (Graece Ἱέρων ἢ Τυραννικός) est liber brevis de [[Tyrannis|tyrannide]] a praeclaro scriptore Atheniensi [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] prima parte quarti saeculi a.C.n. conscriptus. Dialogus philosophicus inducitur inter [[Hieron I Syracusanus|Hieronem I]], qui fuit tyrannus [[Syracusae|Syracusanorum]] ab anno 478 usque ad annum 467 a.C.n. et poetam [[Simonides|Simonidem]] [[Cea|Ceum]] qui ad aulam eius vivebat.
==Argumentum==
Prima parte libri (cap. I-VII) Hiero docet tyrannum privatis hominibus miseriorem esse, quia omnes et omnia semper timet et veris amicis caret : ita vitam eius bellum perpetuum esse. Simonides primum rem miratus postremo consentire cogitur. Secunda parte libri (cap. VIII-XI) Simonides Hieroni ostendit quo modo ipse beatior fieri et carior civibus possit, siquidem potentiam suam felicitate civium augenda impendere vellet : ita enim ex tyrannide [[Monarchia|monarchiam]] fieri.
 
==Editiones==