Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans Categoria:Iuris consulti Romani→Categoria:Iuris consulti Romani antiqui; mutationes minores
Linea 3:
 
== De familia ==
Servius Sulpicius Quinti filius Rufus e tribu [[Lemonia]], patricia gente Sulpiciorum ortus est, quae, primo saeculo a.C.n. quidem, duos ramos praecipuos, cognominibus Rufo et Galba distinctos, praebuit. E qua gente [[Galba]] [[imperator]] originem traxit. Filium e Postumia uxore genuit, quem Cicero magni aestimabat atque sibi ut generum exoptavit. An [[Sulpicia]] poeta huius filia vel neptis fuerit incertum est<ref>[[Tibullus|Corpus Tibullianum]] III,14 et 16 (vel IV,8 et 10).</ref>.
.
 
== De adolescentia et studiis ==
Servius Rufus aequalis et familiaris [[Cicero]]nis fuit: simul eloquentiae atque arti oratoriae studuerunt, una [[Rhodus|Rhodum]] ad rhetores ac philosophos Graecos audiendos circa annum [[78 a.C.n.]] profecti sunt: "''in eisdem exercitationibus ineunte aetate fuimus''". Sed, cum Sulpicius sensisset se parem [[Cicero]]ni oratorem numquam fore, maluit in [[Ius civile|iure civili]] primus omnium esse. Bonus orator tamen fuit : nam tres orationes Sulpici tempore [[Quintilianus|Quintiliani]] adhuc legebantur, qui acumen earum laudat.
 
Magistri [[Ius civile|iuris civilis]] Romae ei fuere [[Lucius Lucilius Balbus]] et [[Gaius Aquilius Gallus]].
Linea 19:
 
== De cursu honorum ==
Anno [[65 a.C.n.]] [[praetor]] fuit, sed cum, post intervallum solitum trium annorum, [[consul]]atum anni [[62 a.C.n.|62]] petisset, a Licinio Murena superatus est, qui pecunias suffragiorum emendorum causa largitus erat. Quod, quamquam illo tempore a fere omnibus petitoribus fiebat, tamen lege de ambitu cavebatur. Itaque Sulpicius Rufus Murenam ambitus accusavit et in ius vocavit, ne comitia rata essent. Accusator cum eo [[Marcus Cato Uticensis|Marcus Cato]], vir magnae auctoritatis et unus ex optimatium ducibus, fuit.
 
At [[Cicero]], etsi Servi Sulpici amicus, cum videret Rempublicam Romanam coniuratione [[Catilina]]e in discrimine maximo esse nec duobus iustis consulibus carere oportere, Licinium Murenam defendere constituit, ne mali cives in desertam Rempublicam impetum facerent: nam eo ipso anno, [[63 a.C.n.|Cicerone consule]], [[Catilina]] et ipse consulatum frustra petiverat. Oratio ''Pro Murena'' hodieque extat ac summa delectatione legitur. Qua occasione ars oratoria scientiam iuris vicit: nam, [[Cicero]]nis gratia, utilitas publica ius, aequitatem et iustitiam superavit. Murena enim, quamquam lege de ambitu culpa non vacabat, absolutus est ac comitia eius rata fuere.
Linea 34:
== De homine et amico ==
 
Erat homo integerrimus ac studiis deditus. In primis amicitiae officia religiose colebat : nam ex tot scriptis duae tantum epistulae ad [[Cicero]]nem missae supersunt, quarum una post mortem filiae Tulliae eum consolari conatur.
 
In oratione [[Pro Murena]] [[Cicero]], dum vult ostendere bellicas virtutes Murenae ad [[consul]]atum petendum iuris scientia potiores esse, [[ius civile]] saepe a se alias laudatum irrisit. Nam ibi descripsit artem in verborum cavillationibus consistentem, quibus innocentia, velut laqueis, captaretur (hodieque multi homines antiquum [[ius Romanum]] nimis verborum ac formularum tenax fuisse arbitrantur). Sed fides officii religiose servata Ciceronem saepe huc adduxit, ut multa patronus diceret contra atque sentiret. Longe alia vera eius opinio de Sulpicio erat : pulcherrime enim scripsit eum non tam iuris consultum quam iustitiae consultum esse. Ita omnia semper ad aequitatem Sulpicius referebat !
 
== Fontes ==
Linea 45:
** [[Pro rege Deiotaro]], 32.
* [[Gaius]], ''[[Institutiones]]'', I,188 et III,183.
* [[Aulus Gellius]], libro quarto ''[[Noctes Atticae|Noctium Atticarum]]'', capitibus 1-4, necnon II,10 ; VII 5 et 12 ; XII,13,21.
* [[Quintilianus]], libro tertio ''de Institutione oratoria'' capite octavo (V), necnon libro quarto 2,CVI, libro sexto 1,XX, libro septimo 3,XVIII, libro nono 4,XXXVIII, libro decimo 1,XXII et 5,IV et 7,XXX, libro duodecimo 3,IX et 10,XI.
* [[Suetonius]], [[De Vita Caesarum]], in ''Vita Divi Iuli'', capitulo 29.
Linea 58:
{{DEFAULTSORT:Sulpicius Rufus, Servius}}
 
[[Categoria:Iuris consulti Romani antiqui]]
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Auctores Latini antiqui]]