Quantum redactiones paginae "Gaius Marius" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Marius Carthage.jpg|thumb|right|Marius inter ruinas [[Carthago|Carthaginienses]].]]
'''Gaius Marius''' (natus anno [[156 a.C.n.]] [[Cereatae|Cereatarum]] apud [[Arpinum]]; mortuus [[Roma]]e die [[13 Ianuarii]] [[86 a.C.n.]] [[Roma]]e) vir publicus ac militaris [[Imperium Romanum|Romanus]] fuit.
== Gens ==
Humili loco natus est ex ordine equestri Cereatarum. Pater eiusdem nominis erat, mater Fulcinia nominabatur.
== Cursus honorum ==
De animo eius hoc tempore [[Gaius Sallustius Crispus]] rerum gestarum scriptor haec dixit:
''"Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adoleuit. Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir - nam postea ambitione praeceps datus est - consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur."''
Deinde, inter annos 133 a.C.n. et [[129 a.C.n.]] [[tribunus militum]] electus est<ref>[[Gaius Sallustius Crispus]], ''Bellum Iugurthinum'' 63, 4</ref>. Postea [[quaestor]] electus est et anno [[119 a.C.n.|119]] [[tribunus plebis]] fuit. Tum ''legem Mariam de suffragiis'' tulit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''de legibus'' III 17,39</ref>. [[Optimates|Optimatibus]] resistentibus neuqe [[aedilis|aedilis curulis]] neque plebeius electus est<ref>Plutarchus, ''Marius'' 5</ref>, sed anno [[115 a.C.n.|115]] [[praetor]] fuit et deinde annis [[114 a.C.n.|114]]/[[113 a.C.n.]] propraetor [[Hispania ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] administravit.
Marius legatus [[Quintus Caecilius Metellus Numidicus|Quinto Caecilio Metello Numidico]] in [[Numidia]], criminando eum anno [[107 a.C.n.]] adeptus est primum consulatum, et in eius locum suffectus. [[Bellum Iugurthinum]] a Metello prospere coeptum confecit. [[Iugurtha]] ad Getulos profugerat, eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Getulos et Bocchum agressus fudit. [[Castellum]] in excelsa rupe positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus bello defessus legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad regem remissus, qui Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est, quem Marius triumphans ante currum egit, et in carcerem coenosum inclusit, quo cum Iugurtha veste detracta ingrederetur, os diduxit ridentis in modum et similisque desipienti exclamavit: ''"Proh! quam frigidum est vestrum balneum!"''
Deletis Teutonibus Gaius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parte Italiam ingressi
His rebus auditis, Cimbri castris egressi die [[30 Iulii]] [[101 a.C.n.]] ad pugnam prodierunt. Marius aciem ita instituit, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centum et octoginta hominum millia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cum viris fuit: illae enim obiectis undique plaustris altae desuper, quasi e turribus, pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem ad Marium miserunt libertatem orantes, quam cum non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo, e crinibus suis facto, ab arboribus iugisque plaustrorum subrectis pependerunt. Ferant unam conspectam fuisse quae pedibus suis duos filios, seipsam vero ex arbore suspenderat.
== Fontes ==
Line 59 ⟶ 62:
{{Lifetime|156 a.C.n.|86 a.C.n.|Marius, Gaius}}
[[Categoria:Populares (Roma antiqua)]]
[[Categoria:Senatores]]
[[Categoria:Tribuni plebis]]
[[Categoria:Propraetores Hispaniae Ulterioris]]
[[Categoria:Gens Maria]]
[[Categoria:Milites Romani antiqui]]
|