Aperire sectionem principem

Mutata

17 octeti additi ,  5 years ago
sunt (vel olim erant)
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgang Frey et Rainer Lösch]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones biogeographicae Europae]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arctica, borealis, temperata, mediterranea. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. I Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[taiga]], quae imprimis ex [[picea|piceis]] et [[pinus|pinis]] constat, solis uliginosis insitis. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] [[natura]]liter (si homo non interpellasset) [[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A [[regio]]ne qua fagus diffusa est, in orientem versus, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad [[Urales]] meridianos, sunt (vel olim erant) silvae [[Quercus robur|quercuum roburis]], [[tilia cordata|tiliae cordatae]], [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in taigam transit, picearum. In meridiem versus a [[Pontus Euxinus|Ponto Euxino]] in septentriones regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.
 
Etiam regiones circa [[Mare Mediterraneum]] initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis [[sclerophyllum|sclerophyllis]] constaret, imprimis [[quercus|quercibus]] semperviridibus (praecipue [[quercus ilex|quercu ilice]]), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis [[Olea|oleis]], [[Pistacia|pistaciis]] et [[picea|piceis]]. Interpellatione hominis hodie imprimis [[Phrygana]] aut [[Garigue]] praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut puta [[quercus pubescens]]. In stratis mediis et altioribus montium vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter [[fagus|fagum]] etiam varia genera [[abies|abietum]] et [[pinus|pinorum]] crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam [[picea]] et [[larix]]. Supra zonam, qua silva crescere potest, [[frutex|suffrutices]], herba alpina et vepres inveniuntur.
12 271

recensiones