Aperire sectionem principem

Mutata

152 octeti additi ,  5 years ago
m
colonialisms→colonialismus, merdiem→meridiem, &c.; 1000 paginae
 
Etymologia verbi ''Europa'' incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
*Sunt, qui verbum "''Europa"'' a [[linguae Semiticae|Semitico]] "''Ereb"'' (occidens, vesper) derivatum esse velint. In [[stela]] [[Assyria|Assyrica]] inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba esse originem verborum "''Europa"'' et "''Asia"'' sensu [[geographia|geographico]].<ref>Michael Barry: L’Europe et son mythe - à la poursuite du couchant, in: Revue des deux Mondes, novembre-décembre 1999 (ISBN 978-2-7103-0937-69782710309376).</ref>. In hymno in Apollinem ([[Hymni Homerici|Hymnorum Homericorum]]), qui circa annum [[700 a.C.n.]] factus est, Europa occidentale [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] litus significat.
*Secundum etymologiam mere Graecam Europa ex duo verba Graeca composita est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). Verbum feminam significat, cui sunt "oculi magni", imprimis notam illam reginam mythologicam a Iove raptam.
 
Usus [[nomen substantivum|nominis]] ''Europae'' gradatim per [[historia]]m evolvebatur.<ref>{{Cite journal|title=The myth of continents: a critique of metageography| first=Martin W.|last= Lewis|first2= Kären|last2= Wigen|year= [[1997]]|isbn=0520207432|publisher=University of California Press|ref=harv}}.</ref><ref>{{Cite book|title=The European culture area: a systematic geography|first=Terry G.|last= Jordan-Bychkov| first2=Bella Bychkova|last2= Jordan| publisher=Rowman & Littlefield|year= [[2001]]|isbn=0742516288}}.</ref> [[Herodotus]], [[historicus]] [[Graecia|Graecus]], [[antiquitas|antiquitate]] mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab [[homo|hominibus]] ignotis in partes [[tres]], Europam, Asiam, et [[Libya]]m (Africam), quarum fines fuisse [[Nilus|Nilum]] et [[Flumen Rioni|Phasem]]<!--Phasis-->, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse [[Tanais|Flumen Tanaem]], contra Phasem, finem Europae et Asiae.<ref>Herodotus, 4:45.</ref> [[Oriens]] Europae confinium [[saeculum 1|saeculo primo]] a [[Strabo]]ne [[geographia|geographo]] ad Tanaem definitum est.<ref>Strabo ''Geographia,'' 11.1.</ref> [[Flavius Iosephus]] et ''[[Iubilaei|Liber Iubilaeorum]]'' [[continens|continentes]] dixerunt fuisse terras a [[Noa]], viro [[Biblia Sacra|biblico]], [[filius|filiis]] tribus datas; Europa definita est [[regio]] quae a [[Columnae Herculis|Columnis Herculis]] prope [[Fretum Gaditanum]] patet, eam ab [[Africa Septentrionalis|Africa Septentrionali]], ad Tanaem, eam ab [[Asia]] separans.<ref>{{Cite book|title=Genesis and the Jewish antiquities of Flavius Josephus|first= Thomas W.|last= Franxman|publisher=Pontificium Institutum Biblicum|year= [[1979]]|isbn=8876533354|pages=101–102}}.</ref><!--ex en OK adhuc-->
 
=== Pinacotheca tabularum ===
<gallery>
Fasciculus:T and O map Guntherus Ziner 1472.jpg|[[Charta T et O]] ex [[1472]] divisionem orbis terrarum in [[tres]] [[continens|continentes]] monstrat.
</gallery>
 
== Geographica ==
* Continentes finitimi: [[America]], [[Africa]] (trans [[mare]]), [[Asia]] (coniunctione terrestri)
* Incolae: 733 000 000 (aestimatione)<ref>Sic fr:wiki</ref>
* Centesimae areae: 7 centesimae totius terrae
* [[Mons]] maximus: [[Mons Elbrus]]
* [[Area (geometria)|Area]]: 10 176 246/km²
* Densitas: 69.7/km²
* [[Paeninsula]]e: [[Paeninsula Balcanica]], [[Italia]], [[Iberia]], [[Scandinavia]], [[Dania]]
* [[Insula]] maxima: [[Magna Britannia]]
 
=== Clima ===
[[Fasciculus:Golfstrom.jpg|thumb|Superficialis [[Flumen Sinus|Fluminis Sinus]] temperatura in occidentali [[Oceanus Atlanticus|Oceani Atlantici]] septentrionalis parte; sinistra infra [[Florida]] et [[Cuba]].]]
 
[[Continens]] maxima ex parte in [[zona temperata]] sita est. [[Clima]] Europae comparatum ad regiones eiusdem [[Latitudo geographica|latitutdinis geographicae]] propter vim [[Flumen Sinus|Fluminis Sinus]] admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media [[Burdigala]]e urbis est 12,8&nbsp;°C, cum illa [[Halifacium|Halifacii]], quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6,3&nbsp;°C.
 
In regionibus prope [[Mare Mediterraneum]] [[clima Mediterraneum]] praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluviae apportant. In Europa septentrionali [[clima polare]] praevalet, in Europa austro-orientali ad [[Rha|Volgam]] flumen autem clima continentale. Ita fit, ut [[Lapponia]] adhuc nive tecta sit, cum [[Sicilia]] aestu vexatur, in [[Shetlandia]] pluere non desinit, cum [[Andalusia]] pluribus annis praecipitatione caret.
 
=== Flora ===
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgang Frey et Rainer Lösch]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones biogeographicae Europae]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arctica, borealis, temperata, mediterranea. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. I Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[Taigataiga]], quae imprimis ex [[picea|piceis]] et [[pinus|pinis]] constat, solis uliginosis insitis. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] naturaliter[[natura]]liter (si homo non interpellasset) silvae[[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A regione,[[regio]]ne qua fagus diffusa est, in orientem versus, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad [[Urales]] meridianos, essentsunt silvae [[Quercus robur|quercuum roburis]], [[tilia cordata|tiliae cordatae]], [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in Taigamtaigam transit, picearum. In merdiemmeridiem versus a [[Pontus Euxinus|Ponto Euxino]] in septentriones regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.
 
Etiam regiones circa [[Mare Mediterraneum]] initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis [[sclerophyllum|sclerophyllis]] constaret, imprimis [[quercus|quercibus]] semperviridibus (praecipue [[quercus ilex|quercu ilice]]), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis [[Olea|oleis]], [[Pistacia|pistaciis]] et [[picea|piceis]]. Interpellatione hominis hodie imprimis [[Phrygana]] aut [[Garigue]] praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut puta [[quercus pubescens]]. In stratis mediis et altioribus montium vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter [[fagus|fagum]] etiam varia genera [[abies|abietum]] et [[pinus|pinorum]] crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam [[picea]] et [[larix]]. Supra zonam, qua silva crescere potest, [[frutex|suffrutices]], herba alpina et vepres inveniuntur.
 
<small> &nbsp; * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet.</small>
 
<small>&nbsp;** Numerus incolarum partis Europaeae, </small>
<small>&nbsp; *** in parte Europaea situm.</small>
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Ggantija Temples (1).jpg|thumb|left|[[Ggantija]], [[Melita]]e.]]
[[Fasciculus:Byzantinischer_Mosaizist_um_1000_002.jpg|thumb|left|[[Constantinus I|Constantinus Magnus]] cum exemplari [[Constantinopolis|Constantinopoleos]] urbis]]
Praecipue [[Graecia antiqua|cultura Graeca]], [[Imperium Romanum]] et [[religio Christiana]] ad Europam formandam plurimum contulerunt. [[Antiquitas|Antiquitate]] Imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa Mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt.
[[Antiquitas posterior|Antiquitate posteriore]] religio Christiana primum a [[Constantinus I|Constantino I]] imperatore permissa ([[Edictum Mediolanense]]) et [[Theodosius I|Theodosio I]] imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum [[1453]] processit (vide: [[Imperium Romanum Orientale]]). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide [[Migrationes Europaeae populorum et gentium]]), inter quas [[Angli]], [[Saxones]], [[Franci]], [[Gothi]] et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae ([[Anglia]], [[Francia]], [[Hispania]]) ortae sunt.
 
 
[[Medium aevum|Medio aevo]] ineunte [[Carolus Magnus]] imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad [[Schisma anni 1054]] duxerunt. [[Missionarius|Missionarii]] religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa occidentali a [[saeculum 11|saeculo XI]] contentiones inter imperatorem et [[papa]]m de principatu saeviebant. Tempore [[Renascentia litterarum|renascentiae litterarum]] occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. [[Reformatio]]ne [[saeculum 16|saeculo XVI]] ecclesia occidentis in partes [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicam]] et [[Evangelismus|Evangelicam]] scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno [[1618]] usque ad annum [[1648]] [[bellum tricennale]] magnam Europae partem devastavit.
 
A [[saeculum 15|saeculo XV]] nationes Europaeae (imprimis [[Hispania]], [[Portugallia]], [[Russia]], [[Nederlandia]], [[Francia]] et [[Britannia Maior]]) imperia [[colonia|coloniis]] fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi pepererunt. Europa continens est, quae ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, [[servitus|servitutem]], commercium et culturam).
[[Fasciculus:Prise_de_la_Bastille.jpg|thumb|left|Impetus in [[Bastille]], die 14 Iulii [[1789]]]]
 
[[Saeculum 18|Saeculo XVIIIduodevicensimo]], [[Aevum Illuminationis|Illuminismo]] commutatio rerum praeparata est, quae ad [[tolerantia]]m, observantiam [[Iura humana|iurum humanorum]], [[Aequalitas ante legem|aequalitatem ante legem]] et [[libertas|libertatem]] pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In [[Francia]] anno [[1789]], [[Res novae Francicae|rebus novis]] cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo]] imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno [[1812]] plurimis militibus amissis e [[Russia]] eiectus est, anno [[1814]] devictus et in exsilium missus est.
[[Fasciculus:Prise_de_la_Bastille.jpg|thumb|left|Impetus in [[Bastille]], die 14 Iulii [[1789]]]]
[[Saeculum 18|Saeculo XVIII]] [[Aevum Illuminationis|Illuminismo]] commutatio rerum praeparata est, quae ad [[tolerantia]]m, observantiam [[Iura humana|iurum humanorum]], [[Aequalitas ante legem|aequalitatem ante legem]] et [[libertas|libertatem]] pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In [[Francia]] anno [[1789]] [[Res novae Francicae|rebus novis]] cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo]] imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno [[1812]] plurimis militibus amissis e [[Russia]] eiectus est, anno [[1814]] devictus et in exsilium missus est.
 
Civitates victores [[Consilium Vindobonense|Consilio Vindobonensi]] ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restitutere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum [[industria]]rum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, [[saeculum 19|saeculo XIXundevicensimo]] [[Communismus|motus Communisticus]] natus est. Eodem saeculo a multis [[democratia]] desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et [[nationalismus]] cum [[imperialismus|imperialismo]] grassabatur.
 
Et [[primum bellum mundanum|primo bello mundano]] ([[1914]] - [[1918]]) et [[secundum bellum mundanum|secundo]] ([[1939]] - [[1945]]) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milionesmilliones hominum secundoper bellohoc mundano vitas[[vita]]s amiserunt, quorum circiter sex milionesmilliones erant [[Iudaei]], quos [[Nazismus|nazistae]], sicut et [[Homophylophiliahomophylophilia|homosexuales]] et [[Zingari|Zingaros]], exstirpare voluitvoluerunt, "phylen puram" appetensappetentes.
 
Secundo bello mundano confecto, [[Bellum frigidum|bello frigido]] Europa [[Velumvelum ferreum|velo ferreo]], quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in nationescivitates [[socialismus|socialisticas]] sive [[communismus|communisticas]] in [[Europa orientaliOrientalis|Europa et inOrientali]], nationescivitatesque [[capitalismus|capitalisticas]] in [[Europa occidentaliOccidentalis|Europa Occidentali]]. Inter has erant quaedam civitates [[neutralitas|neutrales]]. [[Perestroika]] et [[Glasnost]] demum in [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] ab anno [[1985]] nova consilia incitavit., Abunde ab anno [[1989]] regimina Communisticacommunistica Europae orientalisOrientalis ceciderunt, [[Murus Berolinensis|Muro Berolinensi]] fractus estfracto, UnioUnioneque Sovietica et [[Pactio Varsaviensis|Pactione Varsaviensi]] dissolutae suntdissolutis.
 
Saeculis recentibus nationescivitates culturaeque[[cultura]]eque Europae magis magisque coalescunt, quod novas [[societas humana|societates]] (ut puta [[Unio Europaea|Unionem Europaeam]]), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.
 
==Vide etiam==
 
{{geo-stipula}}
 
 
{{Europa}}
{{Continentes Terrae}}
 
{{1000 paginae}}
 
83 913

recensiones