Quantum redactiones paginae "Hiero (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Hiero''' est liber brevis de [[Tyrannis|tyrannide]] a praeclaro scriptore Atheniensi [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] prima parte quarti saeculi a.C.n. conscriptus. Dialogus philosophicus inducitur inter [[Hieron I Syracusanus|Hieronem I]], qui fuit tyrannus [[Syracusae|Syracusanorum]] ab anno 478 usque ad annum 467 a.C.n. et poetam [[Simonides|Simonidem]] [[Cea|Ceum]] qui ad aulam eius vivebat.
==Argumentum==
Prima parte libri Hiero docet tyrannum privatis hominibus miseriorem esse, quia omnes et omnia semper timet et veris amicis caret : ita vitam eius bellum perpetuum esse. Simonides primum rem miratus postremo consentire cogitur. Secunda parte libri Simonides Hieroni ostendit quo modo ipse beatior fieri et carior civibus possit, siquidem potentiam suam felicitate civium augenda adhibereimpendere vellet : ita enim ex tyrannide [[Monarchia|monarchiam]] fieri.
 
==Editiones==
* Luccioni Iohannes, ''Hiéron : texte et traduction avec une introduction et un commentaire'' , Ophrys, 1948.