Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cazantzaces" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
de notionibus philosophicis
Linea 33:
Mythistoriae praeclarissimae et optimae sunt, inter alias, "Vita et Constitutio Alexidis Zormpae" ([[1946]]), "Christus Denuo Crucifixus" (Ο Χριστός ξανασταυρώνεται", [[1948]]), "Capitaneus Michales" (Ο καπετάν Μιχάλης [[1950]]), "Temptatio Ultima Christi" ([[1951]]), "Animi Fracti".
 
Ingenium Cazantzacae ab iuventute inquietum erat. Quaestiones metaphysicae et existentiales eum torquebant, quarum allevationem in scientia, itineribus, commercio cum aliis, omnium rerum experientia petebat. Patet affectus [[Fridericus Nietzsche|Friderici Nietzsche]] super opera eius, praesertim quod attinet ad [[atheismus|atheismum]] et "[[homo superior|superhominem]]". Sed ei quoque contigerunt quaestiones de natura dei.
 
Persona [[Iesus]] semper cogitationibus adest, ab iuventute usque ad summos annos. Sed figura in ''Temptatio Ultima Christi'' repraesentata est Christus eisdem ipsis quaestionibus [[metaphysica|metaphysicis]] et [[existentialista|existentialibus]] torsus, responsa interrogatis conturbantibus petens, et saepe haesitans inter officium suum, et requisita desideriaque humana ut vita, amore, familia delectetur. Persona tragica quae tandem spes humanas causae maiori condonat, Cazantzacae Iesus non est deus inerrans neque impassivus, sed homo emotionibus[[emotio]]nibus et passionibus plenus cui datum est munus, cuius significationem intellegere luctatur, quod saepe eum cogat conscientiam[[conscientia]]m et emotiones suas, et in fine diem suum obire. Dubiis, pavoribus, etiam culpae conscientia obnoxius est. In fine est Filius Hominis, homo qui in se luctans homines omnes repraesentat.
 
Multi legati [[Ecclesia Orthodoxa|Ecclesiae Orthodoxae]] moribus maiorum proni eius opera damnaverunt. Ecclesia Graeciae eum excommunicavit. Recripsit ecclesiae orthodoxae "Maledictionem tulistis mihi, sancti patres, ego autem vobis preces fero. Precor vos ut tam pura sit anima vestra quam est iustitia mea utque tam probi et pii sitis quam ego "(Graece "Μου δώσατε μια κατάρα, Άγιοι πατέρες, σας δίνω κι εγώ μια ευχή: Σας εύχομαι να ‘ναι η συνείδηση σας τόσο καθαρή, όσο είναι η δική μου και να ‘στε τόσο ηθικοί και θρήσκοι όσο είμαι εγώ") ''Temptatio Ultima'' in indice librorum prohibitorum Romanae catholicae Ecclesiae numerata est. Nicos Cazantzaces Vaticano telegrammate respondit cum sententia [[Tertullianus|Tertulliani]]: "Ad tuum, Domine, tribunal appello". Quae sententia est [[Sanctus Paulus|Pauli]] ex [[Actus Apostolorum|Actibus apostolorum]] "Ad tribunal Caesaris sto". Pellicula de illo libro vetita est a quibusdam theatris Graecis.