Quantum redactiones paginae "Marcus Livius Drusus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 15 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q433463 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{vicificanda}}
 
'''Marcus Livius Drusus''' [[Marcus Livius Drusus (consul 112 a.C.n.)|patre consulari]] genitus, relictum sibi patrimonium profusis largitionibus dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se ad largiendum quidquam reliquisse praeter caelum et coenum. Unde cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. [[Tribunus plebis]] primo [[senatus]] causam suscepit; sed audax et vehemens, ut propositum assequeretur, leges perniciosas tulit: quibus cum [[Lucius Marcius Philippus|Philippus]] consul obsisteret, ei Drusus in comitio ita collum obtorsit, ut plurimus sanguis efflueret e naribus; vique addita contumelia, non cruorem, sed muriam de turdis esse dixit. Philippus enim deliciarum amans turdorumque imprimis edax habebatur. Alium etiam virum consularem eisdem legibus pariter adversantem ait Drusus se de [[Saxum Tarpeium|saxo Tarpeio]] praecipitaturum.
 
Nec observantior erga senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eum misisset ut in [[Curia|curiam]] veniret: "Quare, inquit Drusus, non ipse senatus ad me venit in [[Curia Hostilia|Hostiliam]] propinquam [[Rostra|Rostris]]?"&nbsp;<ref>Val. Max., IX 5.2.</ref> Paruitque tribuno senatus: quibus rebus factum est ut Drusus nec senatui, nec [[Plebs|plebi]] placeret. Unde cum e foro magna hominum frequentia stipaus rediret, in atrio domus suae cultello percussus est; cultellus lateri eius affixus relictus est, auctor vero necis in turba latuit: Drusus intra paucas horas decessit. Quem ne morti quidem proximum ea deseruit superbia, quae eum in exitium impulerat; cum extremum iam redderet spiritum, circumstantium multitudinem intuens: "Ecquando, inquit, amici, similem mei civem habebit respublica?"&nbsp;<ref>Vell. Pat., II 14.2.</ref>