Quantum redactiones paginae "Homo superior" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Nexus: Herder
Linea 6:
=== Antiquitas ===
Primus [[Dionysius Halicarnassensis]] [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo primo a.C.n.]] in suis operibus nomine ''hyperanthropos'' usus est.
Dein Lucianus Samosatensis eandem vocabulam adhibuit, cum humilitatem etiam potentissimorum hominum, ubi primum in regnum tenebrosum descensuri essent, irrisit. Etiam temporibus recentioribus multi easdem res tractabant, horum notissimi sunt [[Ioannes Gottfriedus Herder|Herder]] et [[Goethe]].
 
=== Apud Fridericum Nietzsche ===
Linea 12:
Philosophus etiamsi primo iuveni aetate [[Georgius Gordon, Dominus Byron|Domino Byron]] nomen hominis superioris tribuit, solum multis annis post in libro "''Sic dixit [[Zoroaster]]''" rationem suam exposuit, videlicet, ut generi mortali opus sit corrigendo atque emendando novum hominis statum adipisci. Quem Nietzsche hominem superiorem ([[Theodisce]] ''Übermensch'') nominat, quod sua sententia et ad [[mens|mentem]] et [[corpus]] hominis attinet.
 
=== [[Nazismus]] ===
Quod Nietzsche in [[cogitatio]]nibus suis non solum ad mentem sed etiam ad speciem hominis superioris animum vertit propagatoribus ideologiae Nazisticae facultatem dedit, ut [[Philosophia|philosophum]] doctrinis eorum quasi consensisse affirmare possent, etsi Nietzsche ipse [[nationalismus|nationalismum]] semper recusavit et immo irrisit. [[Soror]] autem eius, nomine Elisabetha Foerster-Nietzsche, cum adiutrix causae nationalisticae esset nihilominus hanc interpretationem propagavit.