Quantum redactiones paginae "Fridericus Nietzsche" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 15:
Sed iam anno circiter 1865, libro historico [[David Strauss|Davidis Strauss]] ''[[Das Leben Jesu, kritisch bearbeitet]]'' perlecto, fidem suam Christianam abiecit; iam operibus philosophorum recentiorum studere incipiebat, imprimis [[Arthurus Schopenhauer|Arthuri Schopenhauer]] ''[[Die Welt als Wille und Vorstellung]]'', mox [[Fridericus Albertus Lange|Friderici Alberti Lange]] ''[[Geschichte des Materialismus]]'', e quo opere nuper divulgato de philosophia [[Immanuel Kantius|Immanuelis Kantii]], de musica [[Richardus Wagner|Richardi Wagner]], de litteris [[Theodorus Dostoevskij|Theodori Dostoevskij]] atque de scientia [[Carolus Darwin|Caroli Darwin]] didicit.
 
Scripsit aliquot [[liber (litterae)|libros]] potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum ''[[Die fröhliche Wissenschaft|Ars iucunda]]'' ac ''[[Jenseits von Gut und Böse|Ultra bonum malumque]]'' adponuntur. Latissime cognitumNotissimum est opus suum ''[[Also sprach Zarathustra|Sic dixit Zoroaster]]'' in quo sententias suas [[poesis|poetica]] lingua docet. Nietzsche est maxime insignis ut auctor sententiarum brevium et gravium sicut "[[Deus mortuus est]]".
 
Inimicus [[Christianitas|Christanitatis]] fuit et "[[superhomo|superhominem]]" postulavit (vide etiam [[Homo dominus]]). Et supra [[Nihilismus|nihilismum]] "amor [[fors|fati]]" postulavit.