Quantum redactiones paginae "Litterae Sanscritae" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 17 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1053936 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''LitteraturaLitterae SanscritaSanscritae''' estsunt corpus operum quae [[Lingua Sanscrita|Sanscritice]] scripta sunt.
== LitteraturaLitterae VedicaVedicae ==
Scripta Vedica ab anno 2000 a.C.n. usque ad annum 500 a.C.n. composita et [[Induismus|Induismi]] posteri incrementi fundamentum sunt. Quattuor libri qui [[Vedae]] vocantur sunt ''[[Rigveda]]'', ''[[Yajurveda]]'', ''[[Samaveda]]'' et ''[[Atharvaveda]]'', e quibus primi tres graviores putantur. Liber unusquisque quattuor habet genera scriptorum: hymnos, ritus, meditationes, et mysticam philosophiam. Vedae non scripti a singulo auctore, sed per saecula multa collecti sunt a innumerabilibus vatis. Offerunt igitur Vedae prospectum historiae et culturae Indicae huius antiquissimae aetatis. In eis diversae res continentur, et philosophiae diversae et diversae religiosae fides. Libri qui [[Upanishad]]es dicuntur et qui pars Vedarum sunt doctrinas continent philosophicas. Lingua Sanscrita quae in Vedis versatur prisca est et “Lingua Sanscrita Vedica” vocatur et nonnulla fragmenta obscura manent interpretatione sine commentariorum auxilio. Lingua Sanscrita Vedica similitudinem habet [[Lingua Avestana|Linguae Avestanae]], in qua [[Zoroastrianismus|Zoroastrianismi]] scripturae scribuntur.
 
== LitteraturaLitterae EpicaEpicae ==
Ab XII saeculo usque ad saeculum II a.C.n., opera magna scripta sunt litteraturae epicae, aut, ut ipsi dicunt, ''itihāsa'' (scilicet "res gestae"): ''[[Mahabharata]]'' et ''[[Ramayana]]''. Opera ambo a multis generationibus hominum voce tradita et amplificata sunt. Saeculo circiter II a.C.n., tandem scripta sunt.
 
=== Mahabharata ===
''[[Mahabharata]]'' (quod "India Magna" significat) est una ex amplissimis poeticis operibus Universalis [[Litteratura]]e. Poema clariter epicum est, sed in eo continentur amplae expositiones de Indica mythologia, philosophia et religione. Centum milia versuum habet et octies maior quam [[Ilias]] et [[Odyssea]] coniunctae est. Traditionaliter, eruditum Vyasam putatur auctorem esse. Vyasae tamen historica fides non comprobatur in fontibus externis. Clarus est praeterea ut Mahabharata non scriptus est a singulo auctore sed a multis personis creatus per saecula multa. Docti putant decem milia versuum Mahabharatam habuisse cum in primo compositus est (a Vyasa?). Oraliter deinde transmissus est per saecula multa, quod permisit ut quivis nonnullos hic adderet versus et nonnullos illic versus mutaret. Per saecula multa, opus crevit multis novis cum partibus quae additae sunt et veteribus partibus quae sunt mutatae. Hoc modo Mahabharata simpliciter evolutus est una cum Indica cultura et factus est depositum morum socialium, mythologiae et philosophicarum religiosarumque doctrinarum, quae maximam assequuntur philosophicam complexitatem in opere quod vocatur [[Bhagavadgita]] e quo Induistica posterius crevit religione. Hic Bhagavadgita decimo ''parva'' (“capitulo”) Mahabharatae invenitur.
 
== Litterae Sanscritae in Latinum conversae ==
Aug. Guil. a SCHLEGEL, ''Bhagavad-Gita, id est Θεσπέσιον Μέλος, sive Almi Crishnae et Arjunae colloquium de rebus divinis'' : Textum recensuit, adnotationes criticas et interpretationem Latinam adiecit — : Bonnae, prostat apud Eduardum Weber, Bibliopolam, 1846
 
Franciscus BOPP, ''Śrī Mahābhārate Nalo Pārkhyānam : Nalus, Carmen Sanscritum e Mahàbhàrato'' : edidit, Latine vertit, et adnotationibus illustravit — : Londinii, Parisiis et Argentorati, apud Treuttel et Würtz, Bibliopolas, 1919
 
 
[[Categoria:Litterae Sanscritae|!]]