Quantum redactiones paginae "Filiatio (Ordines)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1243273 sunt
No edit summary
Linea 2:
 
== Historia ==
Iam in [[Carta Caritatis]], quae est documentum fundamentale Ordinis Cisterciensis, filiatio evoluta est<ref>Cf. [http://users.skynet.be/scourmont/script/docprim/car_car/lat/carta_car_som.htm Carta Caritatis]</ref>, imprimis in capitulo 5 ("Ut semel per annum mater visitet filiam"), ubi legitur: "Semel per annum visitet abbas maioris ecclesiae (per se vel per aliquem de coabbatibus suis) omnia coenobia quae ipse fundaverit", et in capitulo 7, quo omnes abbates quotannis ad "generale capitulum cisterciense" convocantur. His rationibus effici debuit, ut in omnibus domibus eadem [[vita monastica]] secundum regulam Sancti Benedicti (interpretatione Cistercii) viveretur.
 
A coenobiis rursus novae domus fundatae sunt, ut per saecula multae filiationis lineae magni ponderis ortae sint, quae usque ad fontem (i.e. Cistercium) referri possunt.