Quantum redactiones paginae "Leslie Manigat" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+
Linea 1:
{{L}}
'''Leslie Manigat''', plenius ''Leslie François Saint Roc Manigat'' ([[Portus Principis|Portu Principis]] natus die [[16 Augusti]] [[1930]]; ibidem die [[27 Iunii]] [[2014]] mortuus) fuit eruditus [[Haitia]]nus et breviter praeses patriae.
 
Leslie Manigat fuit alumnus [[Sorbona]]e [[Parisiensis]]. In eadem urbe postea docuit apud [[Universitas Parisiensis VIII|universitatem Parisiensem VIII]], sed etiam alibi: [[Baltimora]]e in [[Universitas Johns Hopkins|universitate Hopkinsiana]], [[Caracae|Caracis]] in [[Universitas Centralis Venetiolana|universitate huius urbis]], atque apud [[Universitas Indiarum Occidentalium|universitatem Indiarum Occidentalium]]. Die [[17 Ianuarii] [[1988]], comitiis non rite habitis, praeses Haitiae institutus est iussu praesidis militaris [[Henricus Damphy|Henrici Damphy]]. Quem post quattuor menses Manigat in carcerem mittere volens, demissus est ipse statim, successore eodem Damphy.
 
== Bibliographia ==
* Greg Chamberlain, "[http://www.theguardian.com/world/2014/jun/30/leslie-manigat Leslie Manigat obituary]" in ''[[The Guardian]]'' (30 Iunii 2014)
 
{{bio-stipula}}
 
{{Principes Haitiae}}