Quantum redactiones paginae "Tertium bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
(initium) minus prolixe, ut postulatum est
delevi reliqua omnia, quia ad lemma nihil attinuerant; fontem priorum versionum removi, quia superfluus
Linea 10:
Romani [[Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus|Scipionem]] exercitui praeficiunt, qui Carthaginem quamvis summa vi defensam expugnat. Quadraginta milia hominum se victori tradunt. Dux ipse Asdrubal ramos [[olea]]e ferens supplex ad genua Scipionis procumbit. Deleta Carthagine Scipio minor idem cognomen ''Africani'' ac [[Publius Cornelius Scipio Africanus|avus]] reportat.
 
== Urbs eversa ==
Postea Scipio iterum consul creatus, contra Numantinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta erat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris eiecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat: iumenta omnia vendi iussit, ne oneribus portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti se ipsi trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.
''(deest)''
 
Scipio censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit: "Non amo nimium diligentes." Equum ademit adolescenti, qui in obsidione Carthaginis, vocatis ad cenam amicis, diripiendam sub figura urbis Carthaginis placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: "Quia, inquit Scipio, me prior Carthaginem diripuisti." Contra Mummius Scipionis collega neque ipse notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat. Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex maiestate reipublicae gerere impedimento esset Mummii segnities, in senatu ait: "Utinam mihi collegam dedissetis, aut non dedissetis!"
 
In Scipione Aemiliano etiam multa privatae vitae dicta factaque celebrantur. Caio Laelio familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionem saepe rusticatum fuisse, eosque incredibiliter repuerascere solitos esse, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris; sed ita narratur conchas eos ad litus maris legere consuevisse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Mortuo Paulo Aemilio, Scipio cum fratre haeres relictus animum vere fraternum in eum ostendit; nam universam ei haereditatem tradidit quod illum videret re familiari minus quam se instructum. Pariter, defuncta matre, omnia bona materna sororibus concessit, quanquam nulla pars haereditatis ad eas lege pertineret.
 
Cum in concione interrogaretur quid sentiret de morte Tiberii Gracchi, qui populi favorem pravis largitionibus captaverat, palam respondit cum iure caesum videri. Quo responso exacerbata concio acclamavit; tum Scipio clamorem ortum a vili plebecula animadvertens: "Taceant, inquit, quibus Italia noverca est, non mater." Cum magis etiam obstreperet populus, ille vultu constanti: "Hostium, inquit, armatorum toties clamore non territus, qui possum vestro moveri?" Tunc constantia et auctoritate viri perculsa plebs conticuit. Deinde quasi vim sibi mox inferendam animo praesagiret, malam sibi rependi gratiam laborum pro republica susceptorum ab ingratis civibus questus est. Maxima patrum frequentia domum deductus est.
 
Postridie quam domum se validus receperat, Scipio repente in lectulo exanimis est inventus. De tanti viri morte nulla habita est quaestio, eiusque corpus velato capite est elatum, ne livor in ore appareret. Metellus, licet Scipionis inimicus, hanc necem adeo graviter tulit, ut, ea audita in forum advolaverit, ibique moesto vultu clamaverit: "Concurrite, cives; moenia urbis nostrae eversa sunt: Scipioni intra suos penates quiescenti nefaria vis illata est." Idem Metellus filios suos iussit funebri eius lecto humeros subiicere, eisque dixit: "Nunquam a vobis id officium maiori viro praestari poterit." Scipionis patrimonium tam exiguum fuit, ut triginta duas libras argenti, duas et selibram auri tantum reliquerit.
 
Cum duo consules, quorum alter inops erat, alter autem avarus, in senatu contenderent uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres esset dissensio, rogatus sententiam Scipio Aemilianus: "Neutrum, inquit, mihi mitti placet; quia alter nihil habet; alteri nihil est satis." Scilicet ad rem bene gerendam iudicabat pariter abesse debere et inopiam et avaritiam. Alioquin maxime verendum est ne publicum munus quaestui habeatur, et praeda communis in privatum imperatoris lucrum convertatur. Longe ab hac culpa alienus fuit Scipio; nam post duos consulatus et totidem triumphos officio legationis fungens, septem tantum servos secum duxit. E Carthaginis et Numantiae spoliis comparare plures certe potuerat; sed nihilo locupletior Carthagine eversa fuit, quam ante. Itaque cum per populi Romani socios et exteras nationes iter faceret, non mancipia eius, sed victoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum dignitatis atque gloriae secum ferret, aestimabatur.
 
== Notae ==
Line 29 ⟶ 20:
* [[Secundum bellum Punicum]]
 
{{Viri Illustres}}
{{Bella Punica}}