Quantum redactiones paginae "Tertium bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
"procul a mari" maioris momenti sit quam "interiora Africae"
(initium) minus prolixe, ut postulatum est
Linea 6:
 
== De administratione belli ==
Quae iussa ubi Carthagini audita sunt, ortus statim est clamor bellum esse gerendum, caput retinendum. Omnis materia ad instruendem classem adfertur, ad arma comparanda undique stipendia colliguntur.
Quod ubi Carthagini auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.
 
Romani [[Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus|Scipionem]] exercitui praeficiunt, qui Carthaginem quamvis summa vi defensam expugnat. Quadraginta milia hominum se victori tradunt. Dux ipse Asdrubal ramos [[olea]]e ferens supplex ad genua Scipionis procumbit. Deleta Carthagine Scipio minor idem cognomen ''Africani'' ac [[Publius Cornelius Scipio Africanus|avus]] reportat.
Scipio exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam summa vi defendebatur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta millia hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua Scipionis cum ramis [[olea]]e supplex procubuit. Cum vero eius uxor se a viro relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium immisit. Deleta Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egit triumphum, Africanusque est appellatus. Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni maiori, eadem eversa Scipioni minori peperit.
 
Postea Scipio iterum consul creatus, contra Numantinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta erat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris eiecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat: iumenta omnia vendi iussit, ne oneribus portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti se ipsi trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.