Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 33:
 
== De exspectationibus ==
Exspectationes susceptorum, quas Keynes in brevis spatii et longi spatii exspectationes dividit, multis ex causis psychologicis fiunt.<ref>Keynes 1936/1992: 47.</ref> Cum brevis spatii exspectationes diurnam hebdomadalemve productionis copiam definiant, longi spatii exspectationes pecuniae collocationes moderantur. Ut ait Keynes, brevis spatii exspectationes ex observationibus recentibus nascuntur.<ref>Keynes 1936/1992: 50-51.</ref> Susceptores igitur rerum productarum copiam ad effectam appetitionis multitudinem ac quaestus factos accommodant. At brevis spatii exspectationes non sunt seiunctae a longi spatii exspectationibus,<ref>Keynes 1936/1992: 51.</ref> quae igitur pecuniae collocationis gradum determinant, ex quo invicem summa appetitionum dependet. Quo maior est mercium appetitio, eo maiores sunt quaestus susceptorum, et spei pleniores brevi spatii exspectationes. Itaque in theoria pecuniaria productionis maximi momenti sunt collocationum et exspectationum eas determinantium causae.
 
== De politica oeconomica ==
Keynes suam oeconomicam productionis etiam eo designavit consilio, ut instrumentum politicum esset, quo chronica et longinqua capitalismi vitia — nempe quod nec plenam occupationem neque aequalem divitiarum distributionem praestare posset — emendaret. Politicis quae commendabat consiliis id egit, ut, consumendi desiderio exacuto et collocandi voluntate aucta, appetitio totalis plenum occupationis gradum aequaret. Ad alendam consumendi cupiditatem Keynes translationes redituum nec non tributa quae opes distribuendas aequarent, commendavit. Praeterea, ut gradus usurarum vehementer deminuatur, suasit,<ref>Keynes 1936/1992: 373-377.</ref> nam, cum collocationes pecunias antea depositas non poscat, insipientis esse putavit usuris altis homines ad condendas pecunias illicere: usuris enim deminutis fore, ut divitiae ex hominibus usuris viventibus ad actores consumendi cupidiores transferrentur; ita consumptionis et appetitionis et occupationis gradus notabiliter auctum iri; enimvero humili usurarum gradu etiam collocandi voluntatem susceptorum augescere. Secundum deliberationes Iohannis Keynes, cum usuris et parandae pecuniae sumptibus deminutis ex collocandi consiliis usque pluribus fructus boni evadant, susceptores audebunt usque plus pecuniae collocare. Qua de causa totalis appetitio crescet.
 
Nihilo minus, etsi usura paene nulla sit, fieri potest, ut magna collocandi consilia, ex quibus tantummodo longo temporis spatio interposito divitiae effluere possint, spes et exspectationes fallant. Itaque Keynes solis usurarum regulationibus plenam occupationem effici negavit suasitque, ut magna pars pecuniarum collocandarum publicis consiliis conficiatur.<ref>Keynes 1936/1992: 378.</ref>