Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis essent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.
 
[[Fasciculus:John_Maynard_Keynes.jpg|thumb|left|200px|Iohannes MaginhardusMeginhardus Keynes anno 1946]]
Quae cum ita sint, multorum oeconomicorum animis insidet opinio, Keynesium suadere, ut res publica adversis condicionibus oeconomicis [[mercimonium|mercimoniorum]] [[consumptio (oeconomica)|consumptionem]] augeat minoraque [[tributum|tributa]] exigat, secundis autem condicionbus e contrario agat. Sed quisquis penitus, quid re vera dixerit quasve rationes ineundas commendaverit Keynes [[anni 1930|annis 1930]] et [[anni 1940|1940]], sciet hanc opinionem pervulgatam a vero satis abhorrere. Hoc imprimis videtur dicere praeterisse Hicks, placita Keynesii re vera generalem praestare theoriam, quae ad oeconomicam pecuniariam pertineat. Etiam animadvertendum est, Keynesio maximae fuisse curae, non cyclos oeconomicos adaequare, sed potius summum occupationis gradum adipisci: quod sine continua [[quaesitum|appetitionum]] regulatione fieri non posse; ad regulandas mercimoniorum appetitiones opus esse, non sumptuum et redituum dispensationibus, sed publicis partimve publicis pecuniarum collocationibus.
 
Linea 34:
== De exspectationibus ==
Exspectationes susceptorum, quas Keynes in brevis spatii et longi spatii exspectationes dividit, multis ex causis psychologicis fiunt.<ref>Keynes 1936/1992: 47.</ref> Cum brevis spatii exspectationes diurnam hebdomadalemve productionis copiam definiant, longi spatii exspectationes pecuniae collocationes moderantur. Ut ait Keynes, brevis spatii exspectationes ex observationibus recentibus nascuntur.<ref>Keynes 1936: 50-51.</ref> Susceptores igitur rerum productarum copiam ad effectam appetitionis multitudinem ac quaestus factos accommodant. At brevis spatii exspectationes non sunt seiunctae a longi spatii exspectationibus,<ref>Keynes 1936: 51.</ref> quae igitur pecuniae collocationis gradum determinant, ex quo invicem summa appetitionum dependet. Quo maior est mercium appetitio, eo maiores sunt quaestus susceptorum, et spei pleniores brevi spatii exspectationes. Itaque in theoria pecuniaria productionis maximi momenti sunt collocationum et exspectationum eas determinantium causae.
 
== De politica oeconomica ==
Keynes suam oeconomicam productionis etiam eo designavit consilio, ut instrumentum politicum esset, quo chronica et longinqua capitalismi vitia — nempe quod nec plenam occupationem neque aequalem divitiarum distributionem praestare posset — emendaret. Politicis quae commendabat consiliis id egit, ut, consumendi desiderio exacuto et collocandi voluntate aucta, appetitio totalis plenum occupationis gradum aequaret. Ad alendam consumendi cupiditatem Keynes translationes redituum nec non tributa quae opes distribuendas aequarent, commendavit. Praeterea, ut gradus usurarum vehementer deminuatur, suasit,<ref>Keynes 1936/1992: 373-377.</ref> nam, cum collocationes pecunias antea depositas non poscat, insipientis esse putavit usuris altis homines ad condendas pecunias illicere: usuris enim deminutis fore, ut divitiae ex hominibus usuris viventibus ad actores consumendi cupidiores transferrentur; ita consumptionis et appetitionis et occupationis gradus notabiliter auctum iri; enimvero humili usurarum gradu etiam collocandi voluntatem susceptorum augescere. Secundum deliberationes Iohannis Keynes, cum usuris et parandae pecuniae sumptibus deminutis ex collocandi consiliis usque pluribus fructus boni evadant, susceptores audebunt usque plus pecuniae collocare. Qua de causa totalis appetitio crescet.