Quantum redactiones paginae "Avienus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q366793 sunt
Linea 1:
{{L1}}
'''Postumius Rufius Festus Avienus''' fuit [[poeta]] ''[[Romanus'']] [[saeculum 4|saeculi quarti]] qui [[floruit]] circa annum [[360]] coaequalis imperatoris [[Julianus Apostata|Iuliani Apostatae]] (confer infra Fiedler, p. 9, et Zehnacker). Eius vitam ample describit Soubiran (vide infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7 sqq.); quo loco testimonia vitae (e.g., inscriptio Africae septentrionalis [[Bulla Regia|Bullae Regiae]]) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15 sqq.).
 
De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta [[Avianus|Aviano]].