Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis essent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.
 
[[Fasciculus:John_Maynard_Keynes.jpg|thumb|left|Iohannes Maginhardus Keynes anno 1946]]
Quae cum ita sint, multorum oeconomicorum animis insidet opinio, Keynesium suadere, ut res publica adversis condicionibus oeconomicis [[mercimonium|mercimoniorum]] [[consumptio (oeconomica)|consumptionem]] augeat minoraque [[tributum|tributa]] exigat, secundis autem condicionbus e contrario agat. Sed quisquis penitus, quid re vera dixerit quasve rationes ineundas commendaverit Keynes [[anni 1930|annis 1930]] et [[anni 1940|1940]], sciet hanc opinionem pervulgatam a vero satis abhorrere. Hoc imprimis videtur dicere praeterisse Hicks, placita Keynesii re vera generalem praestare theoriam, quae ad oeconomicam pecuniariam pertineat. Etiam animadvertendum est, Keynesio maximae fuisse curae, non cyclos oeconomicos adaequare, sed potius summum occupationis gradum adipisci: quod sine continua [[quaesitum|appetitionum]] regulatione fieri non posse; ad regulandas mercimoniorum appetitiones opus esse, non sumptuum et redituum dispensationibus, sed publicis partimve publicis pecuniarum collocationibus.
 
== Profectio ''theoriae generalis'' ==