Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis essent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.
 
Quae cum ita sint, multorum oeconomicorum animis insidet opinio, Keynesium suadere, ut res publica adversis condicionibus oeconomicis [[mercimonium|mercimoniorum]] [[consumptio (oeconomica)|consumptionem]] augeat minoraque [[tributum|tributa]] exigat, secundis autem condicionbus e contrario agat. Sed quisquis penitus, quid re vera dixerit quasve rationes ineundas commendaverit Keynes [[anni 1930|annis 1930]] et [[anni 1940|1940]], sciet hanc opinionem pervulgatam a vero satis abhorrere. Hoc imprimis videtur dicere praeterisse Hicks, placita Keynesii re vera generalem praestare theoriam, quae ad oeconomicam pecuniariam pertineat. Etiam animadvertendum est, Keynesio maximae fuisse curae, non cyclos oeconomicos adaequare, sed potius summum occupationis gradum adipisci: quod sine continua [[quaesitum|appetitionum]] regulatione fieri non posse; ad regulandas mercimoniorum appetitiones opus esse, non sumptuum et redituum dispensationibus, sed publicis partimve publicis pecuniarum conlocationibuscollocationibus.
 
== Profectio ''theoriae generalis'' ==
Ad Keynesii oeconomicam recte intellegendam proficiscendum est ex observationibus eius ineuntibus annis 1930 factis, quibus usus ''theoriam generalem'' excogitare coepit. Ediderat enim anno [[1930]] tractatum ''de pecunia'' disserentem.<ref>''A Treatise on Money'' (Keynes 1930/1976).</ref> Cum severiora de hoc libro iudicia accepisset, longos sermones habuit cum [[Fridericus Hayek|Friderico Hayek]], [[Radulphus Georgius Hawtrey|Radulpho Georgio Hawtrey]] et [[Dionysius Robertson (oeconomus)|Dionysio Robertson]]. Quibus sermonibus sibi persuasit, sibi suisque conlocutoribuscollocutoribus magnas cogitationis defectiones esse. Itaque capitalisticum oeconomiae systema nova ratione inspiciendum suscepit.
 
Iam anno [[1933]] Keynes viderat et perspexerat, quam in partem theoriam oeconomicam perducreret. [[Arthurus Spiethoff|Arthuro Spiethoff]], oeconomico [[Germani|Theodisco]], dedicavit commentationem, qua nuntiavit solutionem discriminis oeconomici ineuntibus annis 1930 idcirco male evadisse, quod oeconomicis [[theoria pecuniaria]] productionis deesset.<ref>Keynes 1933/1973: 408.</ref> Dixit enim dominantem theoriam oeconomicam eiusque traditionem ea premi insufficientia, quod solum mercium permutationi investigandae incumberet. In eiusmodi oeconomia pecuniam nihil nisi passivum mercium permutationis instrumentum esse: pecuniam igitur mediatricem neutralem esse in mercibus inter venditores et emptores permutandis. Constat enim, secundum Keynesium, oeconomiam [[capitalismus|capitalisticam]] praecipue '''oeconomiam pecuniariam''' esse.
Linea 27:
 
=== Appetitio effectiva ===
Maxima inter theoriam neoclassicam (quae omnem mercaturam ut mercium permutationem describit) et oeconomicam Keynesianam (in qua de oeconomia pecuniaria agitur) differentia ad [[lex Say|legem Say]] refertur, secundum quam [[oblatum|copia]] semper suam creat appetitionem. Itaque susceptoribus numquam opus est timere, ut, quidquid produxerint, in mercatu venum eat. Quae cum ita sint, sine cura productionem augere possunt, quamdiu opes productionis sufficiunt. Itaque lex Say, si totam respicias oeconomiam, hoc significat, omnes [[opes productionis]] semper consumptui esse dedicatas. Dixit autem Keynes legem Say in oeconomia pecuniaria non valere, quod reditus pecuniarius in mercatu numquam cunctus consumatur. Cum actores oeconomiae domesticae pecuniam congerendo incertitudem vitare velint, sequitur invalentia legis Say. Cum enim actores domestici partem redituum suorum apud [[argentaria|mensarium]] condere velint, reditus pecuniarius in productione natus neque cunctus ad mercimonia emenda consumitur neque in mercatu fiscali porro mutuum creditur.<ref>Keynes 1936/1992: 160-161.</ref> Itaque societates mercatoriae in oeconomia pecuniaria producta sua in mercatu venum ire numquam confidere possunt.<ref>Keynes 1936/1992: 46-50.</ref> Nisi effecta appetitionum accretio extremam accretionis potentiam adaequat, '''defectus appetitionis''' fit. In oeconomia pecuniaria maximi momenti sunt susceptorum exspectationes, quibus societates mercatoriae modum imponunt productionis -- et ita operariorum -- copiae.
 
Ut ait Keynes, defectus appetitionis magna vi animos susceptorum, qualia producendi consilia capiant, adficit. Defectus appetitionis quantus fiat, ex domesticorum actorum consumendi voluntatibus dependet.<ref>Keynes 1936/1992: 89-131.</ref> Societates mercatoriae, quae quaestus pecuniarios petunt, productionem suam non ad extremum augent, sed eam ad coniecturalem appetitionis et quaestus ex hac appetitione orti mensuram redigunt.<ref>Keynes 1936/1992: 23-34.</ref> Quae ratio '''appetitio effectiva''' nuncupatur, secundum quam societates mercatoriae productionem suam et ita operariorum copiam ad rerum futurarum coniecturas accommodant. Quae cum ita sint, productionis et occupationis gradus semper cum susceptorum spe futurorum conectuntur.
 
== De exspectationibus ==
Exspectationes susceptorum, quas Keynes in brevis spatii et longi spatii exspectationes dividit, multis ex causis psychologicis fiunt.<ref>Keynes 1936/1992: 47.</ref> Cum brevis spatii exspectationes diurnam hebdomadalemve productionis copiam definiant, longi spatii exspectationes pecuniae collocationes moderantur.