Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis essent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.
 
Quae cum ita sint, multorum oeconomicorum animis insidet opinio, Keynesium suadere, ut res publica adversis condicionibus oeconomicis [[mercimonium|mercimoniorum]] [[consumptio (oeconomica)|consumptionem]] augeat minoraque [[tributum|tributa]] exigat, secundis autem condicionbus e contrario agat. Sed quisquis penitus, quid re vera dixerit quasve rationes ineundas commendaverit Keynes [[anni 1930|annis 1930]] et [[anni 1940|1940]], sciet hanc opinionem pervulgatam a vero satis abhorrere. Hoc imprimis videtur dicere praeterisse Hicks, placita Keynesii re vera generalem praestare theoriam, quae ad oeconomicam pecuniariam pertineat. Etiam animadvertendum est, Keynesio maximae fuisse curae, non cyclos oeconomicos adaequare, sed potius summum occupationis gradum adipisci: quod sine continua [[quaesitum|appetitionum]] regulatione fieri non posse; ad regulandas mercimoniorum adpetitionesappetitiones opus esse, non sumptuum et redituum dispensationibus, sed publicis partimve publicis pecuniarum conlocationibus.
 
== Profectio ''theoriae generalis'' ==
Linea 17:
 
== Theoria pecuniaria productionis ==
In oeconomia pecuniaria, ut aiebat Keynes, pecunia velut sua sponte fungitur et hominibus variarum voluntatum effectrix capiendorumque consiliorum momentum est. Constat igitur pecuniam esse vim magnam oeconomiae motricem: nisi motus pecuniae quoquo temporis puncto cognoverimus, oeconomiae brevi longove temporis spatio cursum non poterimus intellegere.<ref>Keynes 1933/1973: 408-409.</ref> Qua de causa opus est productionis theoria pecuniaria, qua explanentur motus pecuniae nec non, quomodo pecunia animi actorum oeconomicorum ad capienda consilia moveantur. Keynes fundamenta theoriae pecuniariae productionis [[magnum opus|opere magno]] anno 1936 edito protulit.<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ''Theoria generali'' id egit, ut a doctrina classica se liberaret. Theoria pecuniaria productionis in duobus fundamentis posita est, quae sunt praelatio [[facultas solvendi|facultatis solvendi]] et ratio adpetitionisappetitionis effectivae.
 
=== Praelatio facultatis solvendi ===
Linea 26:
In theoria pecuniaria productionis a Keynesio excogitata mutationes, quae in solvendi facultatis praelatione fiunt, progressum oeconomiae quam maxime determinant. Usitate enim praelatio facultatis solvendi ad domesticae oeconomiae actorum et ad mercatoriarum societatum susceptorum voluntatem refertur, pecuniam penes se habere ac divitias suas in pecuniae formam permutare. Solvendi facultatis praelatio cur mutetur et quibus rebus brevi et longo temporis spatio adficiatur, theoriam oeconomicam explanare oportet.<ref>Keynes 1936/1992: 109-110.</ref> Quae quaestiones inter se complexae sunt, namque hodiernus oeconomiae cursus hominum animos adficit et voluntates in pecuniam regulatur, quod invicem crastinam oeconomiam formabit.
 
=== AdpetitioAppetitio effectiva ===
Maxima inter theoriam neoclassicam (quae omnem mercaturam ut mercium permutationem describit) et oeconomicam Keynesianam (in qua de oeconomia pecuniaria agitur) differentia ad [[lex Say|legem Say]] refertur, secundum quam [[oblatum|copia]] semper suam creat adpetitionemappetitionem. Itaque susceptoribus numquam opus est timere, ut, quidquid produxerint, in mercatu venum eat. Quae cum ita sint, sine cura productionem augere possunt, quamdiu opes productionis sufficiunt. Itaque lex Say, si totam respicias oeconomiam, hoc significat, omnes [[opes productionis]] semper consumptui esse dedicatas. Dixit autem Keynes legem Say in oeconomia pecuniaria non valere, quod reditus pecuniarius in mercatu numquam cunctus consumatur. Cum actores oeconomiae domesticae pecuniam congerendo incertitudem vitare velint, sequitur invalentia legis Say. Cum enim actores domestici partem redituum suorum apud [[argentaria|mensarium]] condere velint, reditus pecuniarius in productione natus neque cunctus ad mercimonia emenda consumitur neque in mercatu fiscali porro mutuum creditur.<ref>Keynes 1936/1992: 160-161.</ref> Itaque societates mercatoriae in oeconomia pecuniaria producta sua in mercatu venum ire numquam confidere possunt.<ref>Keynes 1936/1992: 46-50.</ref> Nisi effecta appetitionum accretio extremam accretionis potentiam adaequat, '''defectus appetitionis''' fit. In oeconomia pecuniaria maximi momenti sunt susceptorum exspectationes, quibus societates mercatoriae modum imponunt productionis -- et ita operariorum -- copiae.
 
Ut ait Keynes, defectus appetitionis magna vi animos susceptorum, qualia producendi consilia capiant, adficit. Defectus appetitionis quantus fiat, ex domesticorum actorum consumendi voluntatibus dependet.<ref>Keynes 1936/1992: 89-131.</ref>