Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant

Content deleted Content added
m +Nexus &c (10K paginarum)
Linea 90:
De Schuberti valetudine varia disserta sunt. Progressu aetatis ampliore factus est corpore saepiusque vino se complebat. Primo morbo litteris attestato mense Decembri anno [[1822]] affectus est.<ref>Andreas Otte et Konrad Wink, ''Kerners Krankheiten großer Musiker'' (Schattauer, Stuttgardiae/Novi Eboraci, 6a editio 2008, ISBN 9783794526017), p. 169.</ref> Curatione in [[nosocomium|nosocomio]] autumno [[1823]] quidem confirmatus, tamen animus Schuberti iam vere sequente morbo maxime gravatus esse videtur.<ref>Leopoldo Kupelwieser scripsit: "Ich fühle mich als den unglücklichsten, elendsten Menschen der Welt" ([[Latine]]: "Me hominem orbis terrarum infelicissimum miserrimumque esse sentio").</ref> Plurimi quidem sentiunt Schubertum tum in [[Morbus venereus|morbum venereum]] incidisse, fortasse [[Syphilis|syphilim]].<ref>Walther Dürr et Andreas Krause, eds., ''Schubert Handbuch'' (Kassel: Bärenreiter/Metzler et al., sive Stuttgardiae: et al., 2a ed., 2007, ISBN 9783761820414), p. 31.</ref>
 
Nihilominus, illo tempore multa et varia composuit. Anno [[1822]], [[Missa quinta (Schubert)|Missa quinta]] perfecta et [[Symphonia octava (Schubert)|Symphonia octava]] (si-minoris) coepta est. Primus eius [[Cyclus (musicus)|cyclus]] carminum ([[Lied]]er) nomine ''[[Die schöne Müllerin]]'' anno [[1823]] natus est, variationes de "Trockne Blumen" ('Flores sicci'), nec non duae compositiones pro quattuor [[chordophonum|instrumentainstrumentis chordarum]] (''[[Rosamunde (quartettum)|Rosamunde]]'' et ''[[Der Tod und das Mädchen (quartettum)|Der Tod und das Mädchen]]'') anni [[1824]]. [[Ver]]e anni [[1824]] compositionem octo instrumentorum ([[Octettum Fa-maioris]]) perfecit. A mense Maio exeunte usque ad mensem Octobrem medium anni [[1824]] secundum in Zseliz laboravit,<ref>Dietmar Grieser, ''Der Onkel aus Preßburg: Auf österreichischen Spuren durch die Slowakei'' (Vindobonae: Amalthea-Verlag, 2009, ISBN 9783850026840), p. 186.</ref>, ubi varia opera minora composuit.
 
Anno [[1825]], Schubert iterum bene animatus in [[Austria Superior|Austriam Superiorem]] iter fecit. Ibi [[Symphonia nona (Schubert)|Symphoniae nonae]] (Synphoniae magnae, quae dicitur) manus adposuit et sonatam pro [[clavile|clavili]] re-minoris (D 850) composuit; iam antea sonata pro clavili la-minoris (D 845) orta erat, quam admodum magno vendere potuit. In amicitiam venit cum [[Eduardus de Bauernfeld|Eduardo de Bauernfeld]]. Praeterea necessitudinem habuit cum [[Anselmus Hüttenbrenner|Anselmo Hüttenbrenner]] et [[Ioannes Baptista Jenger|Ioanne Baptista Jenger]], amicis in [[Styria]] habitantibus.