Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant
Content deleted Content added
→Anni maturitatis: pag. auxi |
→Anni maturitatis: pag. auxi |
||
Linea 87:
Successu rerum confirmatus Schubert nunc, ut per musicam scaenicam nomen assequeretur, nisus est, spe autem deiectus est. Et opus [[Alfonso und Estrella]] – inter mensem Septembrem anni [[821]] et Februarium [[1822]] conscriptum – et [[Die Verschworenen]] (mense Aprili [[1823]]) a theatro reiecta, [[Fierrabras]] (autumno [[1823]]) post primas tentationes reprobata sunt. Musica fabulae [[Rosamunde]] ab [[Helmina de Chézys]] scriptae bene quidem accepta, fabula scaenica ipsa autem non nisi bis praebita est.
De Schuberti valetudine varia disserta sunt. Progressu aetatis ampliore factus est corpore saepiusque vino se complebat. Primo morbo litteris attestato mense Decembri anno [[1822]] affectus est.<ref>Andreas Otte, Konrad Wink: Kerners Krankheiten großer Musiker, Schattauer, Stuttgardiae/Novi Eboraci, 6. editio 2008, ISBN 978-3-7945-2601-7, p. 169</ref> Curatione in [[nosocomium|nosocomio]] autumno [[1823]] quidem confirmatus, tamen animus Schuberti iam vere sequente morbo maxime gravatus esse videtur.<ref>Leopoldo Kupelwieser scripsit: „Ich fühle mich als den unglücklichsten, elendsten Menschen der Welt“, quod est Latine versum: "Me hominem orbis terrarum infelicissimum miserrimumque esse sentio."</ref> Plurimi quidem sentiunt Schubertum tum in [[Morbus venereus|morbum venereum]] incidisse, fortasse [[Syphilis|syphilim]].<ref>Walther Dürr, Andreas Krause (ed.): Schubert Handbuch, Bärenreiter/Metzler, Kassel et al. sive Stuttgardiae et al., 2. ed. 2007, ISBN 978-3-7618-2041-4, p. 31</ref>
Nihilominus illo tempore multa et varia composuit: Anno [[1822]] [[Missa quinta (Schubert)|Missa quinta]] perfecta et [[Symphonia octava (Schubert)|Symphonia octava]] (si-minoris) coepta est. Primus eius [[Cyclus (musicus)|cyclus]] carminum ([[Lied]]er) nomine [[Die schöne Müllerin]] anno [[1823]] natus est, variationes de ''Trockne Blumen'' (flores sicci) nec non duae compositiones pro quattuor [[Nervus (instrumentum musicum|instrumenta nervorum]] ([[Rosamunde (quartettum)|Rosamunde]] et [[Der Tod und das Mädchen (quartettum)|Der Tod und das Mädchen]]) anni [[1824]]. Vere anni [[1824]] compositionem octo instrumentorum ([[Octettum Fa-maioris]]) perfecit. A mense Maio exeunte usque ad mensem Octobrem medium anni [[1824]] secundum in Zelis laboravit<ref>Dietmar Grieser: Der Onkel aus Preßburg. Auf österreichischen Spuren durch die Slowakei, Amalthea-Verlag, Vindobonae 2009, ISBN 978-3-85002-684-0, p. 186</ref>, ubi varia opera minora composuit.
Anno [[1825]] Schubert iterum bene animatus in [[Austria Superior|Austriam Superiorem]] iter fecit. Ibi [[Symphonia nona (Schubert)|Symphoniae nonae]] (Synphoniae magnae, quae dicitur) manus adposuit et sonatam pro [[clavile|clavili]] re-minoris (D 850) composuit; iam antea sonata pro clavili la-minoris (D 845) orta erat, quam admodum magno vendere potuit. In amicitiam venit cum [[Eduardus de Bauernfeld|Eduardo de Bauernfeld]]. Praeterea necessitudinem habuit cum [[Anselmus Hüttenbrenner|Anselmo Hüttenbrenner]] et [[Ioannes Baptista Jenger|Ioanne Baptista Jenger]], amicis in [[Styria]] habitantibus.
==Vide etiam==
|