Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 17:
 
== Theoria pecuniaria productionis ==
In oeconomia pecuniaria, ut aiebat Keynes, pecunia velut sua sponte fungitur et hominibus variarum voluntatum effectrix capiendorumque consiliorum momentum est. Constat igitur pecuniam esse vim magnam oeconomiae motricem: nisi motus pecuniae quoquo temporis puncto cognoverimus, oeconomiae brevi longove temporis spatio cursum non poterimus intellegere.<ref>Keynes 1933/1973: 408-409.</ref> Qua de causa opus est productionis theoria pecuniaria, qua explanentur motus pecuniae nec non, quomodo pecunia animi actorum oeconomicorum ad capienda consilia moveantur. Keynes fundamenta theoriae pecuniariae productionis [[magnum opus|opere magno]] anno 1936 edito protulit.<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ''Theoria generali'' id egit, ut a doctrina classica se liberaret. Theoria pecuniaria productionis in duobus fundamentis posita est, quae sunt praelatio [[facultas solvendi|facultatis solvendi]] et ratio adpetitionis effectivae.
 
=== Praelatio facultatis solvendi ===
Theoria a Keynesio excogitata ex sociali et oeconomica realitate, ut eam ipse intellegebat, profecta est. Quam realitatem dixit in '''incertitudine profunda''' consistere.<ref>Dequech 2000; 2011.</ref> Oeconomici dominantes oeconomiam ut systema aequilibrium petens describebant, cuius actores valerent aestimare [[riscum|risca]] sive pericula captis consiliis conexa. Keynes autem putavit risca in consiliis capiendis aestimari saepe non posse.<ref>Davidson 1991.</ref> Quippe cum ipsa consilia in tempore historico capienda aut capta ad eventa posteriora magnam vim habeant, scire nequimus, oeconomicae et sociales res quo cursu progressurae sint.<ref>Keynes 1937: 212-214.</ref>
 
Cum in oeconomica Keynesiana actiones oeconomicae non risco computabili sed incertitudine profunda determinentur, sequitur, ut oeconomicarum actionum causae, si cum oeconomica classica comparentur, valde dissimiles sint. Cum enim in oeconomica classica actores rationales futurarum rerum conscii utilitatem ex consumptione natam maximificare contendant, apud Keynesium omnes actiones oeconomicae in incertitudinis moderatione consistunt. Cuius moderationis instrumentum '''pecunia''' est. Pecunia enim debita solvuntur, mercimonia emuntur, familiaritates parantur — pecunia denique congerenda incertitudini vitae resistitur. Quo magis unicuique actori pecuniae aut pactiones divitiarum adfluentiam efficientes erunt, eo melius se muniverit contra pericula futura, de quibus hodie nihil scire potest. Quo incertiore animo futuris rebus obviam venerit, eo plus pecuniae penes se habere volet. Quae vitae pecunia et divitiis tuendae voluntas a Keynesio '''praelatio facultatis solvendi''' (''liquidity preference'') appellabatur.<ref>Keynes 1936/1992: 166, 194-204.</ref>
 
In theoria pecuniaria productionis a Keynesio excogitata mutationes, quae in solvendi facultatis praelatione fiunt, progressum oeconomiae quam maxime determinant. Usitate enim praelatio facultatis solvendi ad domesticae oeconomiae actorum et ad mercatoriarum societatum susceptorum voluntatem refertur, pecuniam penes se habere ac divitias suas in pecuniae formam permutare. Solvendi facultatis praelatio cur mutetur et quibus rebus brevi et longo temporis spatio adficiatur, theoriam oeconomicam explanare oportet.<ref>Keynes 1936/1992: 109-110.</ref> Quae quaestiones inter se complexae sunt, namque hodiernus oeconomiae cursus hominum animos adficit et voluntates in pecuniam regulatur, quod invicem crastinam oeconomiam formabit.