Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 15:
 
Iam anno [[1933]] Keynes viderat et perspexerat, quam in partem theoriam oeconomicam perducreret. [[Arthurus Spiethoff|Arthuro Spiethoff]], oeconomico [[Germani|Theodisco]], dedicavit commentationem, qua nuntiavit solutionem discriminis oeconomici ineuntibus annis 1930 idcirco male evadisse, quod oeconomicis [[theoria pecuniaria]] productionis deesset.<ref>Keynes 1933/1973: 408.</ref> Dixit enim dominantem theoriam oeconomicam eiusque traditionem ea premi insufficientia, quod solum mercium permutationi investigandae incumberet. In eiusmodi oeconomia pecuniam nihil nisi passivum mercium permutationis instrumentum esse: pecuniam igitur mediatricem neutralem esse in mercibus inter venditores et emptores permutandis. Constat enim, secundum Keynesium, oeconomiam [[capitalismus|capitalisticam]] praecipue '''oeconomiam pecuniariam''' esse.
 
== Theoria pecuniaria productionis ==
In oeconomia pecuniaria, ut aiebat Keynes, pecunia velut sua sponte fungitur et hominibus variarum voluntatum effectrix capiendorumque consiliorum momentum est. Constat igitur pecuniam esse vim magnam oeconomiae motricem: nisi motus pecuniae quoquo temporis puncto cognoverimus, oeconomiae brevi longove temporis spatio cursum non poterimus intellegere.<ref>Keynes 1933/1973: 408-409.</ref> Qua de causa opus est productionis theoria pecuniaria, qua explanentur motus pecuniae nec non, quomodo pecunia animi actorum oeconomicorum ad capienda consilia moveantur. Keynes fundamenta theoriae pecuniariae productionis [[magnum opus|opere magno]] anno 1936 edito protulit.<ref>Keynes 1936/1992.</ref> ''Theoria generali'' id egit, ut a doctrina classica se liberaret. Theoria pecuniaria productionis in duobus fundamentis posita est, quae sunt '''praeferentia liquiditatis''' et '''ratio adpetitionis effectivae'''.