Quantum redactiones paginae "Certamen Homeri et Hesiodi" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
 
Certamen [[Chalcis|Chalcidae]] in [[Euboea]] agitur quod Hesiodus in opere suo (''[[Opera et dies]]'' 650–59) se semel tantum in nave iter fecisse navigans [[Aulis|Aulidem]] Chalcidam, dixit, ut in certamine ad honorem [[Amphidamas|Amphidamantis]], regis Chalcidis, habito, certaret. Ibi variis modis cum Homero de victoria actis demum rogatus, ut illustrissimam suorum operum partem recitaret, incipit versus agri culturam tractantos referre. Quo facto suadente quidem multitudo audientium Homerum laureari frater Alcidamantis Hesiodi victoriam adrogavit. Itaque Hesiodus premium, quendam tripodem aeneum, vicit eamque musis Heliconidis dedicavit.
 
== Textus ==
Constat textum 2. saeculo p.C.n. compositum esse quod imperatoris [[Hadrianus|Hadriani]] (versus 33) mentionem facit. [[Fridericus Nietzsche]] censuit antiquiorem quendam textum eum antecessisse quem ex opere [[Alcidamas|Alcidamantis]] nomine ''Mouseion'' 4. saeculo a.C. composito sumptum esse arbitratus est. Corrobata est inde haec opinio tribus papyris quibus nomen Alcidamantis subscriptum est.
 
[[Categoria:Litterae Graecae antiquae]]
4 282

recensiones