Quantum redactiones paginae "Decimus Magnus Ausonius" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== De vita ==
Pater eius medicus humili genere natus, mater autem honesto loco nata erat. Ausonius primo Burdigalae, deinde Tolosae apud Arborium avunculum grammaticae et arti rhetoricae studuit, antequam in urbem patris revertit. Ibi per tria decennia grammaticus et rhetor fuit; in numero discipulorum eius et ille praeclarus Pontius Paulinus episcopus Nolae fuit. Circa annum trecentesimum sexagesimum quintum imperator Valentinianus Primus eum praeceptorem Gratiani filii Augustam Treverorum arcessivit. Quo auctore postea praefecturam Galliae et consulatum adeptus est, postquam Valentiniano adhuc vivente comes et quaestor sacri palatii factus est. Fertur Ausonius post annum trecentesimum nonagesimum tertium de vita decessisse.
Cuius opera, quae ipse opuscula appellavit, sunt omnia divisa in partes tres. Quarum una, quae personalis dicitur, et Praefatiunculas et Gratiarum actionem et Parentalia et alia opera continet; altera, quae scholastica-historica nominatur, et Ordinem urbium nobilium et Fastos et Eclogas et alia complectitur; ad tertiam autem, quae artificiosa vocatur, et Cento nuptialis et Cupido cruciatus et liber praeclarus, qui ''[[Mosella (Ausonius)|Mosella]]'' inscriptus est, et alia pertinent.
Amicus erat [[Quintus Aurelius Symmachus|Quinti Aurelii Symmachi]] qui antiquos deos colere perstabat. Anno [[371]] Mosellam flumen et Bissulam puellam Alamannicam cecinit eodemque in cantu viam inter [[Bingium]] et Augustam Treverorum descripsit qua anno [[368]] vectus erat. Haec via hodie [[via Ausoniana]] vocatur. Ad viam oppida [[Belginum]] et [[Dumnissus]] sunt.