Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant

Content deleted Content added
→‎Anni maturitatis: singspiel>Singspiel
Linea 83:
 
Primo illo anno duae Schuberti [[Opera (musica)|operae]] exhibitae sunt: [[Singspiel]] ''[[Die Zwillingsbrüder]]'' (fratres gemini) die [[14 Iunii]] in [[Theater am Kärntnertor]] et ''[[Die Zauberharfe]]'' (psalterium magicum) die [[19 Augusti]] in [[Theater an der Wien]]. Ad id temporis opera maiora – [[missa|missis]] exceptis - non nisi a symphoniacis idioticis edita erant. Sed non prius quam Vogl canticum nomine ''Erlkönig'' publice cecinit, redemptor [[Antonius Diabelli]] adduci potuit, ut quaedam Schuberti opera in lucem edidit.
 
Ab anno [[1821]] fuit in amicitia cum [[Mauritius de Schwind]]. Schubert interdum denuo apud Schober amicum habitavit, ut puta anno [[1822]] in ''Göttweiger Hof'' (domus [[Abbatia Gottwicensis|Abbatiae Gottwicensis]]), ubi inter alia [[Symphonia 8 (Schubert)|symphoniam octavam]] (D 759) "Imperfectam", quae dicitur, et [[Wanderer-Fantasie]] creavit.
 
Successu rerum confirmatus Schubert nunc, ut per musicam scaenicam nomen assequeretur, nisus est, spe autem deiectus est. Et opus [[Alfonso und Estrella]] – inter mensem Septembrem anni [[821]] et Februarium [[1822]] conscriptum – et [[Die Verschworenen]] (mense Aprili [[1823]]) a theatro reiecta, [[Fierrabras]] (autumno [[1823]]) post primas tentationes reprobata sunt. Musica fabulae [[Rosamunde]] ab [[Helmina de Chézys]] scriptae bene quidem accepta, fabula scaenica ipsa autem non nisi bis praebita est.
 
==Vide etiam==