Quantum redactiones paginae "Certamen Homeri et Hesiodi" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
'''Certamen Homeri et Hesiodi''' (Graece: Ἀγὼν Ὁμήρου καὶ Ἡσιόδου) est recensio cuiusdam scriptoris incogniti tempore [[Hadrianus|Hadriani]] (117-138 p.C.n.) florentis, cuius textus ex operibus [[Alcidamas|Alcidamantis]] (ca. 400 a.C.) nominis "Mouseion" sumpsit. Agitur de ficto certamine poetico [[Homerus|Homeri]] et [[Hesiodus|Hesiodi]]. Sophistis exercitationi erat. [[Hexameter|Hexametrico]] versu compositum est. Eo in opere nobis tradita sunt fragmenta vitas utriusque scriptoris illustrantia.
 
Certamen [[Chalcis|Chalcidae]] in [[Euboea]] agitur quod Hesiodus in opere suo (''[[Opera et dies]]'' 650–59) se semel tantum in nave iter fecisse navigans [[Aulis|Aulidem]] Chalcidam, dixit, ut in certamine ad honorem [[Amphidamas|Amphidamantis]], regis Chalcidis, habito, certaret. Variis modis cum Homero de victoria actis demum rogatus, ut illustrissimam suorum operum recitaret, incipit versus agri culturam tractantos referre. Quo facto suadente quidem multitudo audientium Homerum laureari frater Alcidamantis Hesiodi victoriam adrogavit. Itaque Hesiodus premium, quendam tripodem aeneum, vicit eamque musis Heliconidis dedicavit.
 
[[Categoria:Litterae Graecae antiquae]]
4 282

recensiones