Quantum redactiones paginae "Ulixes" differant

3 octeti amoti ,  5 years ago
Odysseus -> Ulixes
(Odysseus -> Ulixes)
[[Fasciculus:NAMA Ulysse & sirène 1.jpg|thumb|upright=0.8|Ulixes a [[Sirenes|Sirene]] temptatus (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 12). Lecythus, opus "[[pictor Edimburgensis|pictoris Edimburgensis]]", [[Eretria]], saec. VI a.C.n. exeunte ([[Museum Archaeologicum Nationale (Athenae)|Museum Archaeologicum Nationale]] [[Athenae|Athenis]] 1130)]]
[[Fasciculus:Mnesterophonia Louvre CA7124.jpg|thumb|upright=1.5|Necatio [[Proci Penelopae|procorum]] (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 22). Crater, opus "[[pictor Ixionis|pictoris Ixionis]]", [[Campania]], c. 330 a.C.n. ([[Museum Lupariense]] CA 7124)]]
'''Ulixes'''<ref>De forma '''Ulysses''', fonte ''Ulisse'' Italiani, ''Ulysses'' Anglici, etc., Lewis et Short s.v. "[http://logeion.uchicago.edu/index.html#Ulixes Ulixes]" scribunt: "sometimes, on account of the Gr. Ὀδυσσεύς, erroneously written Ŭlys-ses" (aliquandum, propter Ὀδυσσεύς Graecum, perperam Ŭlys-ses scriptus).</ref> (Graece {{Polytonic|Ὀδυσσεύς}}, '''Odysseus''') fuit heros [[mythologia Graeca|mythologicus Graecus]], rex [[Ithaca (insula)|Ithaca]]e, cuius gesta in [[Bellum Troianum|bello Troiano]] a [[Homerus|poeta]] ''[[Ilias|Iliadis]]'' cantantur. Errationes Ulixis bilustres patriam petentis, in ''[[Odyssea]]'' descriptae (cuius poematis fuit ipse protagonista), saepe a pictoribus antiquis commemoratae sunt. OdysseusUlixes inter personas tragoediarum ludorumque satyricorum Graecorum nonnumquam reperitur.
 
Traditur Ulixes [[Laertes|Laerte]] natus et [[Anticleia]] fuisse, quamquam nonnulli eum sanguine Sysiphio creatum ducerent, et [[Penelope|Penelopam]] castam, quae ei filium [[Telemachus|Telemachum]] pareret, in matrimoniam duxisse et [[Ithaca (insula)|Ithaca]]m rexisse. Iam in aetate antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt [[Minerva]]m deam illi favere; sed a Romanis, quippe cum se a Phrygiis oriundos esse crediderint, Ulixes ex iis facinoribus, quae [[bellum]] inter Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.
23 774

recensiones