Quantum redactiones paginae "Ulixes" differant

381 octeti additi ,  5 years ago
de forma "Ulysses"
m (nova formula illarum 10,000 paginarum)
(de forma "Ulysses")
[[Fasciculus:NAMA Ulysse & sirène 1.jpg|thumb|upright=0.8|Ulixes a [[Sirenes|Sirene]] temptatus (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 12). Lecythus, opus "[[pictor Edimburgensis|pictoris Edimburgensis]]", [[Eretria]], saec. VI a.C.n. exeunte ([[Museum Archaeologicum Nationale (Athenae)|Museum Archaeologicum Nationale]] [[Athenae|Athenis]] 1130)]]
[[Fasciculus:Mnesterophonia Louvre CA7124.jpg|thumb|upright=1.5|Necatio [[Proci Penelopae|procorum]] (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 22). Crater, opus "[[pictor Ixionis|pictoris Ixionis]]", [[Campania]], c. 330 a.C.n. ([[Museum Lupariense]] CA 7124)]]
'''Ulixes'''<ref>De forma '''Ulysses''', fonte ''Ulisse'' Italiani, ''Ulysses'' Anglici, etc., Lewis et Short s.v. "[http://logeion.uchicago.edu/index.html#Ulixes Ulixes]" scribunt: "sometimes, on account of the Gr. Ὀδυσσεύς, erroneously written Ŭlys-ses" (aliquandum, propter Ὀδυσσεύς Graecum, Ŭlys-ses</ref> (Graece {{Polytonic|Ὀδυσσεύς}}, '''Odysseus''') fuit heros [[mythologia Graeca|mythologicus Graecus]], rex [[Ithaca (insula)|Ithaca]]e, cuius gesta in [[Bellum Troianum|bello Troiano]] a [[Homerus|poeta]] ''[[Ilias|Iliadis]]'' cantantur. Errationes Ulixis bilustres patriam petentis, in ''[[Odyssea]]'' descriptae (cuius poematis fuit ipse protagonista), saepe a pictoribus antiquis commemoratae sunt. Odysseus inter personas tragoediarum ludorumque satyricorum Graecorum nonnumquam reperitur.
 
Traditur Ulixes [[Laertes|Laerte]] natus et [[Anticleia]] fuisse, quamquam nonnulli eum sanguine Sysiphio creatum ducerent, et [[Penelope|Penelopam]] castam, quae ei filium [[Telemachus|Telemachum]] pareret, in matrimoniam duxisse et [[Ithaca (insula)|Ithaca]]m rexisse. Iam in aetate antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt [[Minerva]]m deam illi favere; sed a Romanis, quippe cum se a Phrygiis oriundos esse crediderint, Ulixes ex iis facinoribus, quae [[bellum]] inter Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.
 
Alta [[Ilium|Ilio]] capta, Ulixes [[Ithaca (insula)|Ithaca]]m profectus est et mare altum per bilustrem pererravit. Primo cum [[Cicones|Ciconibus]] pugnavit tum [[Lotophagi]] visit postremo [[cyclops|cyclopem]] [[Polyphemus|Polyphemum]] lumen privavit. Qua de causa deus [[Neptunus (deus)|Neptunus]], Polyphemi pater, errationem illius propagavit. Comites stulti, quem utrem Aeolus ventis adversis plenum illis dederat, cum Ithacam viderent, aperuerunt, quare naves rursus iactarentur. Postea [[Laestrygones]], qui hominum corporibus vivunt, paene omnes naves Ulixis destruxerunt. Una nave ad [[Circe]]s insulam applicavit, ubi [[Tartarus|Tartarum]] descendit, ut e [[Tiresias|Tiresia]] res futuras quaeret. Re confecta cantus [[Sirenes|Sirenum]] audivit, cum comites, quia ceram in auribus haberent, intacti navem praeter insulam celerrime remigarent. Ulixes navem ultimam inter [[Scylla (monstrum marinum)|Scyllam]] [[Charybdis|Charybdemque]] transgubernavit et deinde navem ad insulam [[Thrinacia]]m, ubi boves [[Sol]]is pasti sint, applicavit. Boves [[Sol]]is a comitibus praecepti tiresici obliviscentibus feriti sunt, qua de causa navis tempestate furiosa perivit et Ulixes solus, qui monnuerat, ut boves non ferirentur, superavit. Ulixem superantem [[Calypso]] nympha annos per septem insula [[Ogygia]] reprehendit. Insula relicta, a tempestate Neptunia litora [[Phaeaces|Phaeacum]] impulsus est, unde rex [[Alcinous]] et filia [[Nausicaa]] illum in Ithacam miserunt. Patria adepta, Ulixes impudentes [[Proci Penelopae|procos]] domo in sua trucidavit et cum Penelopa ad mortem inientem feliciter vixit.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==
23 774

recensiones