Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 7:
 
== De Iohannis Keynesii placitis recte iudicandis ==
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis sintessent. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.