Quantum redactiones paginae "Oeconomica Keynesiana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
Praecepta Iohannis Keynes usque ad [[anni 1970|annos 1970]] vigebant, sed inde ab [[anni 1980|annis 1980]] [[Miltonius Friedman|doctrinae Chicagienses]] opera [[Ronaldus Reagan|Ronaldi Reagan]] in [[CFA]] atque opera [[Margarita Thatcher|Margaritae Thatcher]] in [[Europa]] viguerunt. Post [[crisis pecuniaria|discrimen pecuniarium]] anno [[2008]] orsum tamen praecepta Keynesiana oeconomicos in sermonem rursus impulerunt.
 
== De Iohannis Keynesii placitis recte iudicandis ==
Secundum opinionem pervagatam constat theoriam oeconomicam Iohannis Meginhardi Keynes solum ad depressiones oeconomicas pertinere. Quae interpretatio primum prolata est ab [[Ioannes Ricardus Hicks|Iohanne Hicks]], oeconomico Britannico, qui commentationem anno [[1937]] edidit, qua Keynesii ''theoriam generalem'' — id est: ''The General Theory of Employment, Interest and Money'' — anno [[1936]] editam,<ref>Keynes 1936.</ref> ex oeconomica classica profectam esse exponeret.<ref>Hicks 1937.</ref> Hicks enim ''theoriam generalem'' ad [[modulus IS-LM|modulum IS-LM]] conripuit, in quo [[cyclus oeconomicus|cycli oeconomici]] eorumque moderatio maximi ponderis sint. Cum IS-LM etiamnunc ad theoriam Keynesii describendam et docendam adhibeatur, interpretatio Iohannis Hicks quam plurimum valuit in Keynesii placitorum intellectu formando. Quoniam enim Hicks ''theoriam generalem'' interpretatus est oeconomicorum discriminum et cyclorum doctrinam, apud multos inveteravit opinio, etiam politicam oeconomicam a Keynesio commendatam ad oeconomicarum condicionum vicissitudines pertinere.
 
== Notae ==
<references/>
 
== Bibliographia ==
* [[Ioannes Ricardus Hicks|Hicks, John]] (1937) Mr Keynes and the "classics"; A Suggested Interpretation. ''Econometrica'' 5 (#2), 147-159.
 
[[Categoria:Oeconomia]]