Quantum redactiones paginae "Icon" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Vladimirskaya.jpg|thumb|"Mater Dei Vladimira[[Volodimiria|Volodimiriensis]]", [[Constantinopolis]] sub annum [[1100]], icon [[Ecclesia Orthodoxa Russica|Ecclesiae Orthodoxae Russicae]] sacra. Haec icon Mariam cum puero demonstrans etiam in occidente valde nota est]]
 
'''Icon''' (onis, f.) ([[Graece]]: εὶκών sive [[Neograece]]: εικόνα) est sacra imago [[Ecclesiae Orientales|ecclesiarum orientalium]], imprimis [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxarum]] [[Ritus Byzantinus|Ritus Byzantini]]. Imagines plerumque in ligno pictae [[theologia]]e ac [[Pietas|pietati]] ecclesiarum orientalium magni momenti sunt. Finis iconum est, ut reverentiam suscitent et propiorem communionem inter spectatorem et spectatum efficiant, per spectatum autem etiam cum [[Deus|Deo]]. Icones, etsi in ecclesiis Orthodoxis neque artificia neque ornamenta habentur, tamen sunt pars illustris artis [[Imperium Romanum Orientale|byzantinae]].