Quantum redactiones paginae "Clytaemestra" differant

36 octeti additi ,  7 years ago
Summarium vacuum
{{Videdis|Clytaemestra (discretiva)}}
[[Fasciculus:Collier-Clytemnestra after the murder.jpg|thumb|''Clytaemestra'' a [[Ioannes Collier|Ioanne Collier]] anno [[1882]] picta]]
'''Clytaemestra''' ([[Graece]] Κλυταιμήστρα) [[Tyndareus|Tyndarei]] et [[Leda]]e filia fuit et uxor Agamemnonis regis Mycenarum. Clytaemestrae mater, cum [[Zeus|Iuppiter]] cycnea forma cum ea concubuisset, ova duo peperit. Ex quibus ovis etiam fratres et soror Clytaemestrae nati sunt: [[Pollux]] [[Helena]]que a Iove geniti et [[Castor]] a Tyndareo genitus.
Primus maritus Clytaemestrae erat [[Tantalus (Broteae filius)|Tantalus]], quem [[Agamemnon]] rex occidit. Postea Agamemnon Clytemestram constupravit et vi uxorem duxit. Ex hoc coniugio [[Iphigenia]], [[Electra]], [[Chrysothemis (filia Agamemnonis)|Chrysothemis]], et [[Orestes]] nati sunt.
Agamemnon copias Graecorum ad bellum Troianum duxit. Cum classes eorum in portu Aulidis cessavissent, cum alces devota [[Athena|Minervae]] occisa esset ab Agamemnone, cumque dea tempestatem erigendo hoc vindicavisset, Agamemnon Calchante hortante filiam suam [[Iphigenia]]m, quae deis hostia propitiationis sacrificaretur, arcessivit. Uxori suae, Clytaemestrae, ementitus est, se requirere filiam, quae [[Achilles|Achilli]] ob munera praemio daretur. Quod factum Clytaemestrae partim causa homicidii coniugis erat.
1

recensio