Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant

Content deleted Content added
anni maturitatis
No edit summary
Linea 7:
===Ortus, pueritia, educatio===
Natus est Schubert [[Alsergrund#District sections|Himmelpfortgrund]] in vico in [[Alsergrund]], [[Vindobona]]e, die [[31 Ianuarii]] [[1797]]. [[Pater]], Franciscus Theodorus Schubert, [[filius]] [[paganus|pagani]]<!--peasant--> [[Moravia]]ni, [[schola|magister scholae]] paroechialis; [[mater]], Elisabeth (Vietz), filia opificis [[claustrum (ianua)|claustrorum]]<!--?locksmith--> [[Silesia|Silesici]] fuit, quae ante [[nuptiae|nuptias]] ancilla in [[familia]] Vindobonensi laboraverat. Ex [[liberi]]s Francisci Theodori (inter quos nothus anno [[1783]] natus),<ref>[[Rita Steblin]], "Franz Schubert: das dreizehnte Kind," ''Wiener Geschichtsblätter'' 3/2001:245–265.</ref> [[novem]] [[infantulus|infantuli]] mortui, [[quinque]] superfuerunt. Pater fuit notissimus praeceptor, et eius [[schola]] [[Lichtental]] in vico, in parte [[Alsergrund|districtus noni]] Vindobonae, satis frequentata est.<ref name="KreissleWilber2">[[#Wilberforce|Wilberforce (1866)]], p. 2 "the school was much frequented."</ref> Quamquam [[musicus]] non professionalis vel bene notus, filium elementa [[musica]]e docuit.<ref name="Duncan3">[[#Duncan|Duncan (1905)]], p. 3.</ref>
[[Fasciculus:Wien Geburtshaus Franz Schubert.jpg|thumb|left|175px|[[Domus]] quoqua Schubert natus est, hodie [[Alsergrund#District sections|Nussdorfer Strasse]] 54, in districtu 9o [[Vindobona]]e.]]
 
[[Puer]] [[quinque]] annos natus praeceptum ex patre accipere coepit, atque proximo anno in patris schola matriculavit. Sua [[educatio]] rita in musica eodem tempore coepit. Pater continenter eum elementa [[violina]]e,<ref name="Duncan3"/> et Ignatius [[frater]] eum [[clavile]] docebat.<ref name="GibbsLife25">[[#GibbsLife|Gibbs (2000)]], p. 25.</ref> Aetate [[septem]] annos natus, Schubert Michaelem Holzer, [[organista]]m templi et magistrum [[chorus|chori]] loci, audire coepit; curriculum autem Holzerianum solum in [[sermo]]nibus verbisque admirationis ut videtur consistitit,<ref>Maurice J. E. Brown, ''The New Grove Schubert'', ISBN 0-393-30087-0, pp. 2–3.</ref> et [[puer]] plus ex usu cuiusdam comis [[coniugator]]i<!--joiner (Ainsworth)--> addicti<!--apprentice-->, qui eum ad [[merx|receptaculum mercium]] [[clavile|pianoforte]] in vico ducebat, ubi melioribus [[instrumentum musicum|instrumentis]] canere poterat.<ref name="Wilberforce3">[[#Wilberforce|Wilberforce (1866)]], p. 3.</ref> Etiam [[viola (instrumentum)|viola]] in [[quadricinium chordarum|quadricinio chordarum]] familiari canebat, fratribus [[Ferdinandus Schubert|Ferdinando]] Ignatioque violina et patre [[violoncellum|violoncello]] canentibus. Schubert multa ex suis [[quadricinium|quadriciniis]] primis pro hoc grege composuit.<ref name="GibbsLife26">[[#GibbsLife|Gibbs (2000)]], p. 26.</ref>