Quantum redactiones paginae "Salarium" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de merito laboris, salario minimo et servitudine salariaria
Linea 1:
'''Salarium''' est adiectivum qualitatem alicuius rei indicans: res ad [[sal|salem]] pertinens vel a sale tracta. Ita ''[[via Salaria]]'' sali transportando serviebat.
 
Sed imprimis salarium fuit [[stipendium]] et [[merx|merces]], quae primo specie certi modi salis [[miles|militibus]] et itinerantibus [[magistratus|magistratibus]] praeberi solebat. Postquam instar salis praemium pecuniarium datum est, tamen vocabulum ''salarium'' non abolevit, sed cum eadem significatione perduravit. Etiam medicis tale salarium porrigebatur. Temporibus imperatorum senatores minus locupletes salarium annuum acceperunt. ''Salariarius'' erat, ut pensionem salarii meritus, miles legionarius.
 
Nomen salarii perduravit usque ad nunc in linguis hodiernis mercedem et praemium [[laborator|labore meritum]] significans, velut italice ''salario'' , francice ''salaire'', theodisce ''Salär'', anglice ''salary''.
 
== Vide etiam ==
*[[sal]]
*[[salina]]
*[[Salarium minimum]]
*[[Servitudo salariaria]]
*[[Via Salaria]]