Quantum redactiones paginae "Proxenia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In Graecia antiqua '''proxenia''' (προξενία) erat officium proxeni (πρόξενος), id est eius qui in civitate quadam civium alterius civitatis velut patrocinio fungebatur atque res eorum curabat, si necesse foret. Ita exempli gratia [[Cimon]] atque post eum [[Callias (Hipponici filius)|Callias]]<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xen]]., [[Convivium (Xenophon)|Conv]]. VIII,39.</ref> proxenus [[Lacedaemon|Lacedaemoniorum]] [[Athenae|Athenis]] fuit.
 
Nonnumquam etiam civis peregrinus proxenus honoris causa creari poterat atque publice ob merita sustentabatur. Ita secundum [[Diogenes Laertius|Diogenem Laertium]]<ref>''Vita Xenophontis'' 8. Vide etiam Eduardus Delebecque, ''Essai sur la vie de Xénophon'' p.191.</ref> Lacedaemonii [[Xenophon (scriptor)|Xenophonti]] apud se exsulanti proxeniam contulerunt.