Quantum redactiones paginae "Francia" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
No edit summary
Linea 58:
Francia hexagonalis (qui enim de geographia [[Corsica]]e, [[Martinica]]e, [[Guadalupia]]e, [[Guiana Francica|Guianae Francicae]], [[Reunio]]nis regionumque aliarum longinquarum legere velit sub illis lemmatibus quaereat), chiliometris quadratis fere 550 000 magna, est terra plerumque humilis in zona orbis terrarum temperata sita. E planitie latissima constituitur quae a [[Baiona]] sub [[Pyrenaeus Atlanticus|Pyrenaeis Atlanticis]] et iuxta fines Hispanicos usque ad [[Argentoratum]], a [[Rhenus Inferior|Rheno inferiori]] irrigatum [[Germania]]mque observans, patet. Haec planities iugis magnis obliquis interrumpitur. Regio geologica ex amplis alveis sedimentariis ([[Alveus Parisiensis|Parisiensis]], [[Alveus Aquitaniensis|Aquitaniensis]]) atque veteribus [[mons|montibus]] valde erosis ([[massa Armoricana]], [[Vosegus|Vosego]], [[Massa Media (Francia)|Massa Media]]) conficitur. Regio omnis lateribus euronotulis confinitur montibus excelsioribus, videlicet [[Alpes|Alpibus]] occidentalibus et [[Pyrenaei]]s. Hi super Aquitaniam eminent, illas autem a Massa Media [[Vallis Rhodani]] dividit.
 
Cui a finibus Franciae boreo-orientalibus incipit oportet inter fluvios imprimis enumerare [[Rhenus|Rhenum]] qui ex Alpibus [[Helvetia]]e oriens et ad boream tendens regiones Francicas [[Alsatia]]m et [[Lotharingia]]m a [[Badenia-Virtembergia]] [[Germania]]e dividit, unde per Germaniam boreo-occidentalem et [[Nederlandia]]m in [[mare Germanicum]] effunditur. Tributarium habet [[Mosella]]m, cuius fons in monte Vosego reperitur. [[Spinalium]] pagosque Lotharingiae alluit et mox in fines Germaniae pergens cum Rheno iungitur iuxta urbem quae de hac re nomen ''[[Confluentes (Germania)|Confluentes]]'' habet. Inde occidenti versus flumina duo e Francia orta per [[Belgia]]m et [[Nederlandia]]m in mare Germanicum seriatim effluunt, videlicet [[Mosa]] quae [[Sedan (Arduenna)|villam Sedensem]] alluit, [[Scaldis]] quae [[Cameracum]] [[Valencenae|Valencenas]]que, duo insuper litora Belgica[[Flandria|Flandrica]] attingentes, [[Isera]] iuxta [[Castellum Menapiorum]] orta, [[Agnio]] iuxta fanum [[Sanctus Audomarus|S. Audomari]]. Huius ostium est in litore Flandrica Francica, illius autem in litore Flandrica Belgica.
 
Fluminum quae litora Francica attingunt et in [[Oceanus Britannicus|Oceanum Britannicum]] effluunt [[Quantia]] et [[Alteia]] borealissima sunt, sed et modestiora; quibus succedit [[Samara flumen|Samara]], [[Picardia]]e flumen maximum, ad cuius ripas stant fanum [[Sanctus Quintinus in Viromandia|Sancti Quintini in Viromandia]], [[Ambianum]] (olim Samarobriva, quod nomen Gallice 'pons Samarae' significat) et [[Abbatis Villa]]. Per [[Normannia Superior|Normanniam superiorem]] defluunt [[Brisella]] et [[Arcae (flumen)|Arcae]] flumen [[Manica]]mque attingunt, haec prope urbem [[Deppae|Deppas]], illa iuxta [[Ulterior Portus|Ultrisportum]]. Mox flumen multo longius nomine [[Sequana]] (prope [[Divio]]nem ortum) litora [[septentrio]]nalia inter [[Honnefluctus|Honnefluctum]] et [[Franciscopolis|Franciscopolim]] attingit, urbibus [[Barium ad Sequanam|Bario]], [[Novigentum ad Sequanam|Novigento]], [[Lutetia]], [[Surisna]], [[Burgivallis|Burgivalle]], [[Medanta]]. [[Rothomagus|Rothomago]] lotis, tributariis [[Axona]], [[Matrona]], [[Esia]] vel Isara, [[Ebura (flumen Franciae)|Ebura]], [[Icauna]] receptis. Denuo inter flumina minora per [[Normannia Inferior|Normanniam Inferiorem]] in Manicam defluentes [[Olina]]m nominare oportet, fluvius [[Sagii|Sagiorum]] et [[Cadomum|Cadomi]].