Aperire sectionem principem

Mutata

37 octeti amoti ,  5 years ago
m
~ (10,000 paginarum)
|}
 
'''Aethiopia''' ([[lingua Amharica]]: ኢትዮጵያ ''Ityop'iya''), rite "'''Res publica democratica foederalis Aethiopiae",''' olim '''Abyssinia,''' est [[civitas sui iuris]] in [[Africa Orientalis|Africa Orientali]] sita et antiquissima civitas Africana. Sola inter omnes civitates Africanas, Aethiopica [[monarchia]] suam libertatem per omnem [[colonialismus|aetatem colonialem]] conservavit, nisi spectas ad [[Italia|Italicam]] occupationem (inter annos [[1935]] et [[1941]], dum [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bellum mundiale alterum]] geritur).
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Yeha Tigray Ethiopia.jpg|left|210px|thumb|Templi parietinae [[Ieha]]e, in [[Tigre|Tigra]].]]
[[Fasciculus:Haile Selassie 1963.jpg|thumb|upright|left|Imperator [[Haile Selassie]] circa annum 1963]][[Fasciculus:T-55 Ethiopian Civil War 1991.JPEG|120px|thumb|left|Bellum civile, circa annum [[1991]]]]
Circa annum [[970]], [[Iudita (regina Aethiops)|Iudita]] regina [[Christianitas|Christianos]] in Aethiopia persecuta est, et [[Regnum Axumitanum|regni Axumitani]] labem acceleravit. Quam cum chronographi Aethiopum [[Hebraei|Hebraeam]] fuisse ducent, aliqui hodierni studiosi de hac re dubitant, et paganam fuisse suspicantur. Inferiore [[Medium Aevum|Medio Aevo]] ineunte Regnum Aethiopicum natum est, Christianitatis in Africa propugnaculum.
[[Saeculum 19|Saeculo undevicensimo]] exeunte [[Europa|Europaei]] Africam fere omnem coloniis subigerant. Anno [[1870]] portus [[Arsinoe]]s ([[lingua Amharica|Amharice]]: ''assab''), prope Meridionalem [[Mare Rubrum|Maris Rubri]] introitum, Italica societate effectoria emitur, sultano cedente. Quod eventum Italicae coloniae in [[Erythraea]] fundamenta iacit. Coloniae expansio conflictui causam dat cum Imperio Aethiopico, a [[negus|nego]] [[Menelik II]] gubernato, qui proelio [[Adua]]e anni [[1896]] exercitum colonialem vicit, Imperii libertatem servans. [[Italia]] et Aethiopia pactum [[Ucchialli|Uccialorum]] obsignant, quo relationes inter duas civitates sanctae sunt.
 
Die [[3 Octobris]] [[1935]], Italia sine belli denuntiatione in Imperium Aethiopicum impetum fecit. Etiam chemicorum armorum usu (praesertim mortiferi gasii [[yperitum|yperiti]]) Itali Aethiopicam defensionem vicerunt et ad caput [[Neanthopolis|Neanthopolitanum]] die quinto Maii anni [[1936]] pervenerunt. Aethiopia igitur ad imperium coloniale Italicum in [[Africa Orientalis Italica|Africa Orientali Italiana]] annecta est. Altero bello mondialemundiale, Aethiopia ab Anglis anno [[1941]] subacta est, qui [[Haile Selassie]] denuo regnum deferunt. Ipse imperavit usque ad annum [[1974]], quo militaris coniuratio, [[lingua Amharica|Amharice]] ''Derg'' nominata, Imperium abrogavit et [[socialismus|socialisticum]] regimen creavit, duce [[Mengistu Haile Mariam]]. Annis [[1984]] et [[1985]], respublica tam gravem annonam pacta est ut fere octo miliones hominum pererent. Cruentis tumultibus, seditionibus, perdurantibus siccitatibus et refugorum problemate exhaustum, regimen denique a seditiosorum coalitione (Fronte Seditiosum Democraticae Aethiopiae) anno [[1991]] expellitur. Anno [[1994]], Concilium Constituens eligitur et prima comitia cum multis partibus celebrantur anno 1995. Maio anni [[1998]] propter limites contra Erythraeam bellum ortum est, annis duo pugnatum, quod coalitionem in potestate firmavit sed graviter reipublicae oeconomiam debilitavit.
 
== Geographia ==
=== Physica geographia ===
[[Fasciculus:Lake Tana, Ethiopia.jpg|thumb|200px|left|Lacus Tana]]
1.127.127 km² lata, Aethiopia 27ª civitas secundum magnitudinem est (post [[Columbia]]m), similis [[Bolivia|Boliviae]].
 
[[Fasciculus:Ethiopia regions numbered.png|thumb|200px|Regiones et urbes statutariae Aethiopiae.]]
[[Fasciculus:Lake tana.jpg|thumb|100px|left|Lacus Tana satellite photographatus]]
[[Fasciculus:Lake Abaya.jpg|100px|thumb|Lacus Margarita visus de [[Dorzei]]co oppido. Longe dextrorsum urbs [[Quadraginta Vera|Quadraginta Verum]] ([[lingua Amharica|Amharice]]: ''Arba Minch'') et [[lacus Samum]] (Amharice: ''Chamo Hayk'') videri possunt. Inter duos lacus [[Consaeptum Publicum Nesisarum]] (Anglice: ''Nechisar National Park'') est.]]
 
* [[Lacus Margarita]] ([[lingua Amharica|Amharice]] ''Abaya Hayk'')
Aethiopia etiam [[Rastafarianismus|motus Rastafariani]] spiritualis patria est, cuius fautores Aethiopiam [[Sion]] esse credunt. Rastafariani Imperator [[Haele Selassie I|Haile Selassie I]] [[Iesus|Iesum]], humanam Dei [[incarnatio]]nem vident, apparenter ab ipso Haile Selassie I haud impertita visio, qui Aethiopicae Orthodoxae fervens fautor erat. Sion conceptum etiam crebrum inter Aethiopicos Orthodoxos Christianos, quamquam separatum et difficile conceptum, ad [[Maria (mater Iesu)|Mariam, matrem Iesu]], figurative sed etiam ad Aethiopiam Christianismi a Musulmanis et aliis religionibus circumdati propugnaculum (sicut [[Mons Sion]] in Bibliis) referens, repraesentat. Etiam voce Sion utuntur ut ad [[Axum]], antiquum caput et religiosam Aethiopicorum Orthodoxorum Christianorum sedem, aut ad eius principalem ecclesiam, [[Ecclesia Nostrae Dominae Mariae Sionitae]] nominatam, referant. [[Religio Bahaica|Bahaismus]] de [[decennium 195|decennio 195]] consessus est, et hodie praecipue Neanthopole sed etiam in suburbiis ''Yeka, Kirkos,'' et ''Nefas Silk Lafto'' concentratur.
 
== Ratio civilis ==
[[Fasciculus:Mengistu Bundesarchiv 183-1986-0417-012.JPG|thumb|[[Mengistu Haile Mariam]], olim praeses Aethiopiae.]]
[[Fasciculus:Meles Zenawi.jpg|200 px|thumb|left|[[Meles Zenawi]], praesens primus Aethiopiae minister.]]
Civitas de anno 1989 [[Auctoritas Intergubernativa Incremento|Auctoritatis Intergubernativae Incremento]], [[Cornu Africae|Afrocornuvicis]] nationibus formatae politico-commercialis ordinationis, partem facit.
 
 
Rei Publicae Foederalis Democraticae Aethiopicae gubernatio magistratum init Augusto anni [[1995]]. Primus Praeses electus [[Negassus Gidada]] fuit. Primi administri, [[Meles Zenawi|Melis Zenawi]], Fronte Contumace Democratico Aethiopiae ducta gubernatio ethnici foederalismi politiam evexit, reddendis potestatibus regionalibus auctoritatibus, ethnica compositione fundatis. Aethiopia hodie novem administrativas regiones semiautonomas tributorum exigendorum et autonomice erogandorum potestatem habentes. Sub praesenti gubernatione, Aethiopes maiore politica participatione et politico iurgo liberiore quam quovis alio momento eorum historiae anteriore fruuntur, quamquam aliquae fundamentalia iura, inter ea [[libertas preli]], revera paulo circumscribuntur.
[[Fasciculus:Meles Zenawi.jpg|200 px|thumb|left|[[Meles Zenawi]], praesens primus Aethiopiae minister]]
 
Senis Zenawi gubernatio rursus electa est anno [[2000]] in Aethiopicae historiae primis polycommicis comitiis. Praesens praeses [[Gima Wolde-Giorgis]] est.
Oeconomia in gravissimis condicionibus versat, profecto bellum civile et crebra siccitas Aethiopiam pauperrimarum nationum unam in mundo fecerunt, revera in Indice Incrementi Humani classificatione 169º loco est. Agricultura traditionalibus methodis efficitur et praecipuae productiones sunt in superioribus terris [[caffea]] (exportationi), [[holus|holera]], [[legumen|legumina]], et [[frumentum]], dum umidioribus in locis [[xylon]] et [[tabacum]]. Res pecuaria evolutissima est, sed silvaticae opes parcae sunt, et in hypogaea [[platinum|platini]] [[aurum|aurique]] deposita sunt. Industria textili alimentariaque productione se continet. Aethiopia adhuc periegeticum propositum periculosum est, accommodatae infrastructurae nondum sunt. Nihilominus Aethiopica gubernatio periegesin futuro praecipuorum lucrativorum fontium unam nationi considerat. Pecunioso et bene erudito periegetico, locali [[cultura]] et naturali pulchritudine tracto, collineatur. Quia mari finitima non est, Aethiopia portus non possidet, et [[Erythrae]]is et [[Dzibuti|Dzibutensibus]] fidit.
 
=== Importaticia ===
Aethiopia diversa commoda, de materiis primis ad commoda capitalia, ad commoda sumptus importat. Importaticia plurimum exportaticia superant quod amplum aequilibritatis commercialis defectum determinat.
 
== Sanitas ==
Secundum [[Argentaria Mundana|Argentariae Mundanae]] [[Globale VIDH/SCDI Programma|Globalis VIDH/SCDI Programmatis]] (Anglice ''Global VIH/AIDS Program'') caput, Aethiopia solum unum medicum pro 100 000 hominum habet. Nihilominus, [[Consociatio Mundialis Sanitatis]] in sua [[Relatio Salutis Mundana anni 2006|Relatione Salutis Mundana anni 2006]] (Anglice: ''2006 World Health Report'') 1936 medicorum (anno [[2003]]) numerum dat qui circiter 2.6 pro 10 000 conformant. Globalizatio nationem afectare dicitur, cum nonnullis educatis peritis Aethiopiam relinquentibus ad meliorem oeconomicam opportunitatem in [[nationes Occidentales|Occidente]]. Quamquam Aethiopica gubernatio nuper totam per nationem salaria peritis auxit, generalis [[medicus familiae]] saltem 85iens maius salarium accipere potest in Civitatibus Foederatis laborando quam in Aethiopia. Anno [[2006]], fuerunt plus Aethiopes exercitati medici [[Sicagum|Sicagi]] quam Aethiopiam totam incolantes.
 
== Educatio ==
Educationi[[Educatio]]ni in Aethiopia dominatur [[Ecclesia Orthodoxa]] per multa saecula usque ad saecularis educationis adoptionem [[decennium 190|decennio 190]]. Electae hominum manus, praecipue Christiani et centralis generis Amharici incolae, maiorem privilegii partem habebant, usque ad annum [[1974]] cum gubernatio rurales areas assequi conabitur. Praesens systema ruris simillima scholaria schemata sequitur velut superius [[decennium 198|decennii 198]] systema cum profundioris regionalizationis additione, quae ruralem educationem propriis [[lingua|linguis]] in plano elementario dat, et cum plus pecunia destinata ad Educationis Campum. Generalis educationis cursus in Aethiopia primariae scholae sex anni inferioris secundariae scholae quattuor anni et superioris secundariae scholae duo anni est. Quotidie, augere elementariarum scholarum numerum quaeritur ut iuvenes legere et scribere doceant.
 
== Vide etiam ==
* [[Theodorus II (imperator Aethiopiae)]]
* [[Tekle Giyorgis II]]
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia Notae==
<div class="references-small"><references/></div>
* Bahru Zewde. [[1991]]. ''A History of Modern Ethiopia, 1855–1974.'' Athenis Ohii: Ohio University Press. ISBN 0-85255-067-7.
* Haile Selassie I. [[1999]]. ''My Life and Ethiopia's Progress: The Autobiography of Emperor Haile Selassie I.'' Conversus ab Edward Ullendorff. Sicagi: Frontline. ISBN 0-948390-40-9.
* Henze, Paul B. [[2004]]. ''Layers of Time: A History of Ethiopia.'' Shama Books. ISBN 1-931253-28-5.
* Marcus, Harold G. ([[1975]]) [[1995]]. ''The Life and Times of Menelik II: Ethiopia, 1844–1913.'' Trenton, NJ: Red Sea. ISBN 1-56902-009-4. Prima editio: Oxoniae: Clarendon Press.
* Marcus, Harold G. [[2002]]. ''A History of Ethiopia.'' Nova editio Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-22479-5.
* Mauri, Arnaldo. [[2003]]. "The Early Development of Banking in Ethiopia." '' International Review of Economics'' 50(4):521–543.
* Mauri, Arnaldo. [[2009]]. "The Re-Establishment of the National Monetary and Banking System in Ethiopia, 1941–1964." ''The South African Journal of Economic History'' 24(2):82–131.
* Mockler, Anthony. ([[1984]]) [[2003]]. ''Haile Selassie's War.'' Novi Eboraci: Olive Branch. ISBN 1-902669-53-3. Prima editio: Novi Eboraci: Random House.
* Pankhurst, Richard. [http://www.civicwebs.com/cwvlib/africa/ethiopia/pankhurst/history_of_northern_ethiopia.htm. ''History of Northern Ethiopia—And the Establishment of the Italian Colony or Eritrea.'' Civic Webs Virtual Library. Confirmatum 5 Aprilis 2008.]
* Rubenson, Sven. [[2003]]. ''The Survival of Ethiopian Independence.'' Ed 4a. Hollywood Californiae: Tsehai. ISBN 0-9723172-7-9.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2003]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 1: A-C.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2005]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 2: D-Ha.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2007]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 3: He-N.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
 
== Nexus externi Bibliographia==
* Bahru Zewde. [[1991]]. ''A History of Modern Ethiopia, 1855–1974.'' Athenis Ohii: Ohio University Press. ISBN 0-85255-067-70852550677.
* Haile Selassie I. [[1999]]. ''My Life and Ethiopia's Progress: The Autobiography of Emperor Haile Selassie I.'' Conversus ab Edward Ullendorff. Sicagi: Frontline. ISBN 0-948390-40-90948390409.
* Henze, Paul B. [[2004]]. ''Layers of Time: A History of Ethiopia.'' Shama Books. ISBN 1-931253-28-51931253285.
* Marcus, Harold G. ([[1975]]) [[1995]]. ''The Life and Times of Menelik II: Ethiopia, 1844–1913.'' Trenton, NJ: Red Sea. ISBN 1-56902-009-41569020094. Prima editio: Oxoniae: Clarendon Press.
* Marcus, Harold G. [[2002]]. ''A History of Ethiopia.'' Nova editio Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-22479-50520224795.
* Mauri, Arnaldo. [[2003]]. "The Early Development of Banking in Ethiopia." '' International Review of Economics'' 50(4):521–543.
* Mauri, Arnaldo. [[2009]]. "The Re-Establishment of the National Monetary and Banking System in Ethiopia, 1941–1964." ''The South African Journal of Economic History'' 24(2):82–131.
* Mockler, Anthony. ([[1984]]) [[2003]]. ''Haile Selassie's War.'' Novi Eboraci: Olive Branch. ISBN 1-902669-53-31902669533. Prima editio: Novi Eboraci: Random House.
* Pankhurst, Richard. [http://www.civicwebs.com/cwvlib/africa/ethiopia/pankhurst/history_of_northern_ethiopia.htm. ''History of Northern Ethiopia—And the Establishment of the Italian Colony or Eritrea.'' Civic Webs Virtual Library. Confirmatum 5 Aprilis 2008.]
* Rubenson, Sven. [[2003]]. ''The Survival of Ethiopian Independence.'' Ed 4a. Hollywood Californiae: Tsehai. ISBN 0-9723172-7-90972317279.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2003]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 1: A-C.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2005]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 2: D-Ha.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2007]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 3: He-N.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
 
==Nexus externi==
{{CommuniaCat|Ethiopia|Aethiopiam}}
* [http://wikitravel.org/fr/article/Éthiopie Wikitravel Aethiopia] (Francogallice)
 
 
{{Africa}}
 
{{1000 paginae}}
 
83 399

recensiones