Quantum redactiones paginae "Actaeon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Imago:Actaeon Caserta.jpg|right|thumb|Actaeon in cervum mutatur et a suis canibus lacessitur (Fons in palatio [[Caserta|Casertino]])]]In [[mythologia Graeca]] '''Actaeon''' erat filius pastoris Aristaei et [[Autonoe]]s, per patrem nepos dei [[Apollo|Apollinis]], per matrem nepos [[Cadmos|Cadmi]], [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] conditoris, et pronepos dei [[Mars (deus)|Martis]]. A [[Centaurus|centauro]] [[Chiro]]ne in [[Boeotia]] educatus esse perhibetur.
==Fabula==
 
Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse [[Artemis|Artemidi]]/[[Diana]]e, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in [[Diana]]m forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel [[Ovidius|Ovidium]] vel [[Hyginus mythographus|Hyginum]], qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.
==De interpretatione==
 
Tam antiquis quam modernis temporibus haec fabula a pictoribus sculptoribusque saepe ratractata est, cuius significatio antiqua profanos monere voluisse videtue, caverent nimiam et praematuram curiositatem erga divinum. Ita saltem sectatores deae [[Aegyptus|Aegyptiacae]] [[Isis|Isidis]] eam interpretati videntur : bis enim in domu [[Pompeii|Pompeiana]] Octavii Quartionis Diana et Actaeon in parietibus picti videntur, quae domus etiam sacellum Isidi consecratum necnon sigilla ad religionem Aegyptiam pertinentia continebat.
== Fontes ==
[[Imago:NAMA Actéon.jpg|thumb|left|Actaeon canibus suis laceratus in lecytho Attico pictus. Circa 475 a.C.n. (In Musaeo archeologico Atheniensi)]][[Imago:Boucher Diane sortant du bain Louvre 2712.jpg|thumb|right| [[Diana]] e balneo, a pictore Francogallico Francisco Boucher anno [[1742]] picta. (Musaeum Louvre)]]