Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
 
==Quid effecerit hoc proelium==
Iactura hominum pro paucitate civium Spartae gravis erat. Praeterea hoplitas Lacedaemonios vinci posse omnes cognoverant : itaque non tanto terrori hostibus fuere quanto antea. Praesidio Lechaei relicto [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]] milites supestites ex ea clade, opprobrium nocte quantum poterat velans, Spartam reduxit, ubi ''atimia'', id est deminutione capitis minore, adficiendi erant ut qui ordines in proelio deseruerant<ref>[[Plutarchus|Plut]]. XX,6-XXI,1 et''Ages.'' XXX.</ref>. Agesilaus et ipse Corinthum non rediit sed alter rex Agesipolis exercitui in eius locum praepositus est. Atque in rebus publicis Spartae per decem subsequentes annos auctoritas Agesilai palluisse videtur.
 
Legati Thebani de pace nullam mentionem post rem tam bene gestam fecerunt : spes enim eorum rediviva erat. Iphicrates sequentibus diebus tria castella bene munita prope Corinthum recuperavit. Praecipue tamen haec pugna novam aetatem in rebus bellicis inauguravit : quis enim antea crederet peltastas hoplitas vincere posse, nedum hoplitas Spartanos?