Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
==De pugna==
[[Fasciculus:Lechaeum-en embed.svg|thumb|Situs geographicus : Corinthus, Lechaeum, Peiraion...]]
[[Callias (Hipponici filius)|Callias]]<ref>Idem fuisse atque persona ''[[Protagoras (Plato)|Protagorae]]'' atque [[Convivium (Xenophon)|''Convivii'' Xenophontis]] a nonnullis putatur esse.</ref> strategus [[Hoplitae|hoplitarum]] Atheniensium et [[Iphicrates]] dux [[Peltastae|peltastarum]], qui intra moenia Corinthia praesidio erant, postquam cognoverunt moram<ref>Quae pars exercitus Spartani instar cohortis Romanae erat.</ref> Lacedaemoniorum hoplitarum prioribus victoriis nimis fidentem sine equitatu, sine levi armatura [[Sicyon|Sicyone]] Corinthum redire<ref>[[Amyclae|Amycleos]] milites exercitus ad [[Hyacinthus (persona mythologica)|Hyacinthia]] celebranda domum proficiscentes comitati erant.</ref>, copias suas eduxerunt.
Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur nec invicem vulnerare possent, persequi frustra conati, quia peltastae velociores erant, multos homines amiserunt dum hostes eos sese recipientes et inordinatos rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atque optimi milites Lacedaemonii iam ceciderant. Tum in parvum collem confugerunt cum equitibus qui interim auxilio eis venerant. Postquam vero Callias cum hoplitis et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : circiter ducenti quinquaginta hoplitae Spartani hac pugna perierunt, turpissimum vero erat civitati laude bellica glorianti fugisse.