Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur nec invicem vulnerare possent, persequi frustra conati, quia peltastae velociores erant, multos homines amiserunt dum hostes eos sese recipientes et inordinatos rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atque optimi milites Lacedaemonii iam ceciderant. Tum in parvum collem confugerunt cum equitibus qui interim auxilio eis venerant. Postquam vero Callias cum hoplitis et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : circiter ducenti quinquaginta hoplitae Spartani hac pugna perierunt, turpissimum vero erat civitati laude bellica glorianti fugisse.
==Quid effecerit hoc proelium==
Iactura hominum pro paucitate civium Spartae gravis erat. Praeterea hoplitas Lacedaemonios vinci posse omnes cognoverant : itaque non tanto terrori hostibus fuere quanto antea. Agesilaus milites supestites ex ea clade Spartam reduxit, opprobrium nocte quantum poterat velans, Spartam reduxit, ubi ''atimia'', id est deminutione capitis minore, adficiendi erant ut qui ordines in proelio deseruerant. Agesilaus et ipse Corinthum non rediit sed alter rex Agesipolis exercitui in eius locum praepositus est. Atque in rebus publicis Spartae per decem subsequentes annos auctoritas Agesilai palluisse videtur.
 
LegetiLegati Thebani de pace nullanullam mentionem iampost rem tam bene gestam fecerunt : spes enim eorum rediviva erat. Iphicrates sequentibus diebus tria castella bene munita prope Corinthum recuperavit. Praecipue tamen haec pugna novam aetatem in rebus bellicis inauguravit : quis enim antea crederet peltastas hoplitas vincere posse, nedum hoplitas Spartanos?
 
==Fontes==