Quantum redactiones paginae "Pugna ad Lechaeum" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
[[Callias (Hipponici filius)|Callias]] strategus [[Hoplitae|hoplitarum]] Atheniensium et [[Iphicrates]] dux [[Peltastae|peltastarum]], qui intra moenia Corinthia praesidium agebant, postquam cognoverunt moram<ref>Quae pars exercitus Spartani instar cohortis Romanae erat.</ref> Lacedaemoniorum hoplitarum prioribus victoriis nimis fidentem sine equitatu, sine levi armatura [[Sicyon|Sicyone]] Corinthum redire<ref>[[Amyclae|Amycleos]] milites exercitus ad [[Hyacinthus (persona mythologica)|Hyacinthia]] celebranda domum profiscentes comitati erant.</ref>, copias suas eduxerunt.
Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur nec invicem vulnerare possent, persequi frustra conati, quia peltastae velociores erant, multos homines amiserunt dum hostes eos sese recipientes et inordinatos rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atque optimi milites Lacedaemonii iam ceciderant. Tum in parvum collem confugerunt cum equitibus qui interim auxilio eis venerant. Postquam vero Callias cum hoplitis et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : circiter ducenti quinquaginta hoplitae Spartani hac pugna perierunt, turpissimum vero erat civitati laude bellica glorianti fugisse.
==Quid effecerit hoc proelium==
Iactura hominum pro paucitate civium Spartae gravis erat. Praeterea hoplitas Lacedaemonios vinci posse omnes cognoverant : itaque non tanto terrori hostibus fuere quanto antea. Agesilaus supestites ex ea clade Spartam reduxit, opprobrium nocte quantum poterat velans, ibi ''atimia'', id est deminutione capitis minore, adficiendi erant ut qui ordinem in proelio deseruerant. Agesilaus et ipse Corinthum non rediit sed alter rex Agesipolis exercitui in eius locum praepositus est. Atque in rebus publicis Spartae per decem subsequentes annos auctoritas Agesilai palluisse videtur.
 
==Fontes==