Quantum redactiones paginae "Boris III (rex Bulgariae)" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 102-07619, Boris III. von Bulgarien.jpg|thumb|left|Boris III rex anno 1929 Berolinum visitans]]
'''Boris III''' (natus die [[30 Ianuarii]] [[1894]] [[Serdica]]e, mortuus die [[28 Augusti]] [[1943]] eodem loco) ab anno [[1918]] ad usque ad mortem [[Index regum praesidumque Bulgariae|rex]] [[Bulgaria]]e fuit.
 
== Iuventus et eruditio ==
Postquam in palatio eruditus est, scholam militarem frequentabat et [[Bella Balcanica|Bellisbellis Balcanicis]] interfuit, quibus patria victa est. Etiam dux militum [[Bellumprimum Orbisbellum Terrarum Imundanum|Bello Orbisprimo Terrarumbello Imundano]] interfuit.
 
== Regnum ==
Pater eius [[Ferdinandus I (rex Bulgariae)|Ferdinandus I]] die [[3 Octobris]] [[1918]] a regno se abdicavit, postquam Bulgaria [[Bellumprimum Orbisbellum Terrarum Imundanum|Bello Orbisprimo Terrarumbello Imundano]] victa est. Factiones Sinistrae tum Rem Publicam condendam esse flagitaverunt. Praeterea civitates finitimae hostiles partes Bulgariae annectere in animo habuerunt. Anno [[1925]] etiam breve bellum cum [[Graecia]] coepta est. Anno [[1919]] [[Alexander Stambolijski]] dux agricolarum [[Primi ministri Bulgariae|Primus minister]] electus est, qui paulatim omnem civitatem sub dicionem subigere conabatur. Itaque milites Boride adnuente die [[9 Iunii]] [[1923]] seditione Stambolijski deposuerunt. Anno [[1934]] [[Cimon Georgiev|Cimonen Georgiev]] sodalem Factionis ''Zveno'' novum praesidem ministrorum nominavit, qui alias factiones atque parlamentum dissolvi iussit. [[1938]] autem iterum parlamentum electum est. Inter [[Bellumsecundum Orbis Terrarumbellum IImundanum]] Bulgaria initio neutri parti favebat, sed mox, postquam die [[7 Septembris]] [[1940]] [[Scythia Minor]] [[Adolphus Hitler|Adolpho Hitler]] adiuvante a [[Romania]] recipere potuit, die [[1 Martii]] [[1941]] as [[Foedus Trium Imperiorum]] inter [[Germania]]m, [[Italia]]m atque [[Iaponia]]m accessit. Sed non prius quam die [[13 Decembris]] 1941 Boris adduci potuit, ut [[CFA]] et [[Regnum Unitum|Regno Unito]] bellum indiceret. Sed Boris III rex Bellum contra [[Unio Sovietica|Unionem Sovieticam]] declarare nullo modo voluit. Die 28 Augusti 1943 inopinate mortuus est. Fuerunt, qui dicerent regem veneno a Germanis affectum esse.
Successor eius filius parvus [[Simeon II (rex Bulgariae)|Simeon II]] factus est.