Quantum redactiones paginae "Beriberi" differant

morbus
Content deleted Content added
Creavi novam paginam de morbo beriberi.
(eadem)

Emendatio ex 17:26, 16 Maii 2014

Beriberi est morbus, effectus inopiæ vitaminæ B1 (tiaminæ). Importat musculorum debilitatem, stomachi intestinorumque difficultates, arduam respirationem.


Nomen

Obscura est nominis beriberi origo, de qua plures exstant coniecturæ. Qui nominis originem apud Cingalenses (Sri Lanka) defendunt, dicunt esse duplicem eiusdem verbi repetitionem: "debilis, debilis" vel "nequeo, nequeo". Alii dicunt esse verbum Arabicum "bhur-bhari", quod idem est atque "asthma nautica".


Historia

Anno 1630, Iacobus Bonitus, medicus Battavus, dum laborabat in insula Iava, invenit morbum, de quo agitur. In prima descriptione  morbi beriberi nota, aiebat: "Afflictio nimis debilitans, quæ aggreditur homines, vocatur ab incolis beriberi".


Christianus Eijkman, medicus Battavus, primus demonstravit inops alimentum esse causam beriberi. Opus eius et amici sui Adolphi Vorderman, anno 1897, patefecit vitaminas. Christianus Eijkman, non cum Vorderman sed una cum Friderico Hopkins, anno 1929, præmio Nobeliano donatus est.


Vitamina B1 (tiamina), quam patefecerunt, magni momenti est ad cerebrum agendum, ad relaxandum nervorum systema et ad firmandum cordis musculum.


Signa

Consideranda sunt signa alterutrius beriberi generis:


Beriberi cardiacum:

  1. Accelerat respirationem post corporis exercitationes;
  2. Accelerat cor;
  3. Intercludit animam noctu;
  4. Tumescit crura.


Beriberi nervorum:

  1. Debilitat muscula;
  2. Minuit pedum manuumque sensum;
  3. Affert dolorem;
  4. Impedit sermonem;
  5. Vomitionem excitat;
  6. Mentem confundit;
  7. Movet invitos oculos;
  8. Capit membra.

vide etiam

Vitaminum