Quantum redactiones paginae "Apologia Socratis (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''''Apologia Socratis''''' ([[Graece]] Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] de damnatione morteque magistri sui [[Socrates|Socratis]] anno incerto conscriptus. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno [[399 a.C.n.]] habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem<ref>Quod Xenophon quidem appellat "μεγαληγορία".</ref> quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam.
 
[[Plato]] quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide [[Apologia Socratis]].